Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

7. fejezet: 1556-1559 - Törvények és irományok

Cum autem Siculi trium generum saepius causentur, a Moldaviensibus et Transalpinensibus etiam pluradamna acce­pisse, et in posterum idem contingere posse, et ob id cogisse Waywodas requirere; decretum est,ut damnumpassi, nos Fili­umque uostrum illustrissimum requirere debeant, et impetratis literis nostris, tandem ad Waywodas proficisci, vel homines suos mitterepossunt. Ita euim citius controversiae dirimentur. Conclusum est denique, quod si in spatio unius mensis com­putando mensem a festo sancti Nicolai, cujuscunque ille sit conditionis, et status in terra, ditioni nostrae filiique nostri Illustrissimi, subjecta, ad fidelitatem tamen et obedientiam nostram non venerit, iuramentoque suo fidelitatem suam con­stantem non probaverit, bona illius in fiscum nostrum regium applicentur, et confiscentur. Cumque sint grandia et ardua regni negotia, quae mu­tationibus superioribus ante complures annos emerserunt, quae repente exacte perfici nequeunt, ob id deliberatum est, ea omnia cum consiliariis nostris nostra opera per occasiones tractari et deliberari. Provisum etiam est, suffragiis publicis, omnium statuum, ut nos, perfectis negotiis capitulorum non dedignare­mur curam idoneam ultro suscipere, ut scolae erigantur lite­rariae, in quibus juventus recte doceatur. praesertim in claustro Colloswariensi et Wasarhelyensi. Decretum est quoque hoc, quod decimae venales, juxta antiquam consuetudinem regni, a patronis iu bonis illorum, termino et loco usitato, emantur, et libere in arendam recipi­antur, causae autem et controversiae ratione hujusmodi deci­marum ortae, in tabula uostra coram nobis, sicuti reliquae causae decernantur. Domini quoque Hungari, qui foris habitant, in negotio decimarum et earum causis, huuc modum observabunt. Saxonibus quoque admissum est, ut decimas, quas nos filiusque noster illustrissimus pro usu et necessitate nostra, accumulari facere noluerimus, hi emere, et libere percipere possint, qui illis propinquiores sunt. Et si autem sententiis variatum sit, de colouorum fugiti­vorum reportatione, aliis enim aliter videbatur, novissime

Next

/
Oldalképek
Tartalom