Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

7. fejezet: 1556-1559 - Törvények és irományok

1556. xov. 25— DEC 7. 57 sium acquiescere, statuimus literas assecuratorias ipsis con­cedere. sicuti clementer concessimus. Primum ergo deo duce generalibus omnium statuum et ordinum regni nostri Hungariae et Transsilvaniae votis, et pari consensu statutum est: quod nos, tamquam Regina Huu­gariae legitime coronata, auctoritate conjuncta et indivisa, relicto Filio nostro Illustrissimo sub tutela nostra, impere­mus, atque omnia regni negotia, usque ad aetatem legitimam, in qua bono modo praeesse, et rite imperare possit, admini­stremus. Placuit etiam ordinibus et statibus regni nostri, ut uui­versae literae sub uominibus nostro, et simul Filii nostri Illus­trissimi, ederentur, et emanarent. Quae autem donationum et privilegia cliyrograpliis nostris et simul Filii nostri Illustris­simi muniantur, sigillum nostrum unicum apprimatur. Sancitum est etiam in ipsis generalibus comitiis regni, quod quia singuli fidem suam, super fidelitate nobis Filioque nostro Illustrissimo inconcusse praestanda, ultro et libenter devinxerunt; proinde si qui forte iu conuentu in ciuitate nostra Zazsebes celebrato, non jurassent, jurent nunc, si prae­sentes sunt, sub poena capitali et omnium bonorum; absentes vero per literas suas jurare debent; Transsiivani juramentum compleant in spatio octo dierum. Dominis vero Hungaris foris in Hungaria degentibus, tricesimus secundus dies praefixus est, ita, ut illi, qui in superioribus regni Hungariae partibus agunt, in praesentia fidelis nostri spectabilis magnifici Domini Gabrielis de Peren, comitis Aba-Ujvariensis, et ibidem capi­tanei nostri generalis, in inferioribus vero partibus regni^ cis Tibiscum, juramentum exigant Tliomas Warkoch comites et alii capitanei nostri, poena sub praemissa. Paribus etiam votis decretum est, ut omnia castra, muni­tiones, fortalitia, mere ad fiscum regium pertinentia, vel tandem quoquo modo forte devolutura, nos libere possideamus, et illis idoneos praeficiamus officiales et praefectos. Publico etiam decreto sancitum est, quod nos habeamus 4 facultatem, omnia officia, dignitates atque donationes, qui* buscunque maluerimus, ordine jam superius narrato, conferre et inscribere, quodque possimus in aula nostra, Filiique nostri

Next

/
Oldalképek
Tartalom