Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)
10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok
parua quaestio, sed tamen ea moderatio obseruata est, ut orn- ues tandem inter se conuenerint. Nam quod omnibus in rebus, 'et in ipsa quoque testamenti confirmatione, regnum sibi integrum semper reseruauit, nempe, saluum ius, id sine ullius of, fensione nunc renouauit, ita ut non modo priuati sed etiam fiscus iure agere possint, si cui iniuria de donationibus facta fuisset. Et quia iu partibus Hungariae uonnulli in licentiam per mortem principis abiuerant, ut excursores iu dicionem Turcicam admittere et ipsi iucursiones facere non sunt ueriti. de illorum poena, si deinceps id occurreret, cautum est, Cum autem ex dicione Maiestatis vestrae sacratissimae per Yaradinum et eius uicina loca excursiones fiant, cuius vel unius causa uix bactenus placatam nobis portam imperatoris reddere potuimus, Maiestati vestrae sacratissimae supplico, uelit seuere prohibere, ne per loca Varadino uiciua excursiones fiant: periculum enim accelerant illi parti liaud dubie. Et quoniam ex commeationibus liberis suspiciones crescunt, illae interdictae sunt, nisi cum litteris salui conductus permittantur : ut autem itidem et Maiestas vestra sacratissima quoque interdicere dignetur, demisse supplico. De illis qui se a conuentu deiuceps absentarent, factum est decretum, nam aliqui nulla rationabili de causa ad conueutuni non uenerunt, quamuis dominus Bekes dolore pedum se excusauit. Sed alij ut Michael Telegdij et Paulus Chaky nullam publici conuentus atque boni rationem admittere uoluerunt, quod si id nimia confidentia in uestra sacratissima Maiestate faciunt, licet mihi displicere non potest: tamen ne faciant communis salutis causa, vestra sacratissima Maiestas admonere eos dignetur : propterea quod ea quae uel ad prouinciae istius trauquillitatem, uel ad reputationem spectant meam, uon solum non negligere sed curare potius me debere, uestra sacra Maiestas ex sua prudentia clementer iudicare potest. De Siculis grauis fuit contentio, cum uniuersi priorem statum reposcebant. Sed caeteri ordines regni meo suasu acerrime restiterunt et docuerunt, id neque praesentia tempora permittere, neque urgentes atque euidentissimae necessitates: Priuati et fiscus iurt agere possint contra donationes Excursores. Commeationes.