Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok

neque sese ita meritos a regno : propterea, quod tranquillita­tem publicam cum saepe alias tum uero nunc quoque aliqui ex se turbare voluerunt. Venerunt tandem ad boc, ut singuli liberorum capituni secundum suam quisque dignitatem partem ex bonis acciperent, qua de re ita me resolui, quod in bono­rum recompensa uirtutis atque meritorum unius cuiusque ra­tio habebitur. Grauissima inter eos fuit disceptatio de jure regio, eo quod haereditates cum iureregionullae inter eosneque possidebantur, neque acquirebantur,at pauci ac tantummodo duo alter dominus Miehael Chaky, alter uero quidam Blasius Chakan causarum in iudicijs procurator, quorundam possessiones cum iure regio ab 1 defuncto prineipe impetrarant : quorum hic possessionem quo­que adeptus est, illius uero causa in appellatione pendet, Mo­uebantur ergo Siculi, ne hac ratione in periculum omnium bo­norum suorum uenirent. Ideo statutum est, ut in futuris iudi­cijs demonstretur, utrum ius regium in usu inter eos fuerit nec ne. Domini Kendiani cum suis propinquis et eorum adhe­rentibus tantum apud omnes gratia effecerant, ut integram ad famae et bonorum possessionem vnanimiter reposituri eos erant, nisi intercessum a me fuisset grauiter, sed tamen ad­mitti debuit, ut mediante illa cautela, saluo iure, aquirere pos­sint, Qua re sine dubio bona sua recuperabunt. Verum eorum bonorum, quae adhuc in manibus meis habentur, dupplicia sunt, alterum emptitium, uidelicet arx AVeech cum attinentijs, alterum Zentiuan proprium atque hereditarium, illa quidem arx maiorum bonorum sexingentorum colonorum: haec autem curia cum ducentis ferme colonis. Meum ergo hoc esset consi­lium, saluo Maiestatis vestrae sacratissimae prudentissimo con­silio, ut, postquam ueritati refragari non possit, compositione tali statuerentur, Zentiuan uidelicet illis restitueretur, modo illi quoque arci Veech cedere uelint, si aliter non, saltem red­dita summa, quae summa quatuordecim millium facit. Quod sane uti mihi uidetur consultum, ita vestram quoque sacratis­simam Maiestatem peto, ut eorum nimia sollicitudine et reliqua comitia et ego sim liberatus, solent enim omnibus in comitijs omnibusque locis conquaestionibus suis negocia publica tur­33* De jnve •egio inter Siculos. Kendj. Zenth­iuan red­deretur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom