Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok

beo, quam defunctus princeps aluit, ut in principijs rerum tam uarijs atque dubijs prouinciam firmarem et occasioni de­seruirem : tertium est quod ad portam summo visirio millia nummum numero decem, reliquis purpuratis iugentia munera, imperatori uero ipsi ampliora et maiestati illius conueuientia: ex decreto dominorum regnicolarum ofiicij et gratitudinis no­strae, erga se declarandae causa mittenda sunt, cum quibus oratorem nostrum solennem ante festa natalia dimittemus, de finium certa limitatione constituenda, insuper rerum futura­rum, expedicionum, conatuum et similium resciendorum causa. Conclusum praeterea est, ut de perceptis contributioni­bus regnicolarum et alijs prouentibus ab obitu defuncti prin­cipis, dominus Micbael Chaky in futuro conuentu, quod ipsum in primis comitijs electionis tempore facturum se promiserat, rationem reddat, est enim dominus Chaky recordatione prae­teritorum gestorum regnicolis adeo inuisus, ut nullo modo in exigenda ratione ipsi parcere videantur. Magna fuit de Huzto orta difticultas, quod nondum con­signatum esset, et dominus Chaky ac dominus Hagimasy ad dominum Bekes absentem se referrent : adeo ut nullam poeni­tus moram pati, sed praesentem rem, praesentem executionem nolentibus ac uolentibus illis praestari uolebant. Ego tamen egi cum primoribus ijsque fide Maiestati vestrae sacratissimae deuinctis ostendi, quantopere apud Maiestatem vestram sa­cram in hoc negotio laborauerim, et quod spes esset mihi, fore, ut Maiestas vestra sacra sua authoritate ac consilio hanc controuersiae materiam dissolueret. Quorum auctoritate tu­multum eo facilius sedaui. quod dominus Chaky ac dominus Hagimassy absentiam domini Bekes causati directe nibil re­sponderunt, sed in breui cum eo sese tractaturos et responsa daturos promiserunt conformia voluntati eorum. Interim ta­men placuit illis quorum auctoritas in sedandis reliquis mul­tum ualuit, qui etiam fidelitate uestrae Maiestatis sunt obno­xij, ut ad Maiestatem vestram sacratissimam litteras darent supplices, quas etiam cum praesentibus Maiestati vestrae sa. cratissimae mitto, simul et supplico, dignetur iam tandem rebus nostris benigne consulere. De bonis per donationes principis distractis non fuit Erd61yi Orszaggyul(5si Emlekek. II. 33 sis mili­tum~inter­tentio. Munera d portam. Mittetur orator. 31iakj. Hwzt re­stitucio.

Next

/
Oldalképek
Tartalom