Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok

men nostra deliberatione, qua Castrum idem apud vos esse voluimus, nihil immutantes, negocium illius in eodem quo nunc est statu, duximus relinquendum. Sed quia idem waijuoda plerasque ob causas putat, non absque prouinciae istius peri­culo futurum, si arx illa diutius apud vos relinquetur, eo quod imperátor Turcarum id minime permissurus sit, vos clementer pr^monere voluimus, quod si forte aliquid eiusmodi eueuiat, consulendum erit bono eiusdem prouinci§ publico, etiamsi hoc cum redempcione castri illius fieri oporteat. Quo quidem in casu non dubitamus, vos quoque public^ salutj minime defu­turos, praesertim vbi per nos ea de causa requisitj fueritis. Hortamur autem vos clementer, vobisque committimus, vt iu­terea bone custodia eiusdem arcis diligenter aduigiletis et ta­les in ea castellanos teneatis, qui ad seruandam nobis fidelita­tem semper jurati sint. Quod vobis ita significare et literis ve­stris clementer respondere voluimus. Datum Yiennae 18 Septembris 1571. (Fogalmazvány Bécsben a titkos levéltárban.) XII. 1571. sept. 18. Maximilián válasza Báthory aug. 24-iki levelére,. Maximilianus etc. Spectabiiis et magnifice fidelis nobis dilecte. Ex literis tuis vigesima quarta proxime elapsi mensis Augusti ad nos datis abunde satis cognouimus ea qu§ ad nos scripsisti et primo gratum nobis est, quod proximo nostr^ varijs de rebus fact^ resolutioni te accommodare sollicitamque in curanda <*t seruanda prouinci^ istius nostr9 tranquilitate diligenciam ad­hibere velle significastj, neque etiam aliud de te sperare pos­sumus, quum iam olim ea de te persuasum habeamus qu§ non nisi fidelis et diligentis optimique sunt seruitoris. Quod autem de redempcione arcis Hwzth nostrum adhuc petis ad testamentarios mandatum, cognouisti proximis e lite­ris nostris qualiter testamentary dispositioni defuncti nuper principis Transsyluaui ea quoque in parte ad instanciam

Next

/
Oldalképek
Tartalom