Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)
10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok
VIII. 1571. jul. 3. A testamentomos urak jelentése Maximiliáuhoz arról, hogyan bocsáttattak át a várak Báthory István vajda kezébe. Sacratissime princeps domine clementissime post fidei et perennis seruitutis nostrae stb. oblationem. Acceptis proximis literis sacr. caes. regiaque Maiestatis vestrae ac mandato illius de testamento legatis et arcibus consignandis palam intellecto, protinus ea omnia, quae serenissimus princeps noster vel Maiestati vestrae caes. regiaeque vel sacratissimae augustae imperatricj doming nostre clementissimae, pro obseruantia ac aeterua sui memoria amanter legauit, ad manus spectabilis magnifici Joannis Rweber capitanei Cassouiensis etc. per bominem nostrum egregium Paulum Yarady transmisimus administrauda fideliter Maiestati vestry caes. regiaeque sacr., quae in regesto pr^sentibus incluso Maiestas vestra sacratissima conspicari dignabitur. In pr^sentiaruni autem in arcium et fortaliciorum consignatione sumus occupati, iamque Albam Juliam simul cum armamentario serenissimi principis nostri defuucti : Castrum item Dewa, Karansebes et Lwgos simul cum fortalicijs ac SyJowar, arces Gyahv, Yywar, atque Yaradinum ad manus domini Stepbani Báthory de Somlyo vaywod^ cum vniuersis inuentarys internis, externis, machinis bellacis, globis, pulueribus et id genus omnibus pro functione nostra fideliter consignauimus : castra quoque Yeecli, Georgeny, atque vna Zekeltamatt et Yarhegy inter Siculos erecta citra cuuctationem consignabuntur. Mox autem vbi munitiones singulae ad manus domini Yajwodae reddentur regesta jnuentariorum singularum arcium Maiestati vestrae caes. regieque transmittemus : in summa per omnia ita agemus queinadmodum a Maiestate vestra caes. regiaque ex illius mandato edocti sumus. In audiendis quoque pivfectorum et castellanorum iuramentis tempore consignationis arcium earn pr^stabimus ope-