Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)
10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok
1571. aug . 24. 479 ram, vt super fidelitate et obedientia Maiestati vestrae caes. regieque pr^standa singuli deuinciantur, quemadmodum iam re ipsa in traditis et consignatis fortalicijs deuincti sunt.Formam autem iuramenti quo castellani et prefecti arcium per dominum Vaywodam audientibus nobis deuincti sunt, presentibus inclusam misimus ad Maiestatem vestram caes. regiamque : quamquam autem nos pro consuetudine obseruata aliam iuramenti formam cupiebamus et soli Maiestati vestrae caes. regieque in casumortis ipsius domini vay wod§ deuinctos et obligatos officiales postulabamus : tamen cum Maiestas vestra caes. regiaque nullam nobis formam iuramenti describi facere dignata est, vrgere rem strictius nequiuimus, maxime cum sibi dominus vaywoda instructionem transmissam esse, ac pro continentia illius se procedere affirmaret, quam tamen nos bactenus non vidimus. Quin potius iudicabamus in rem fore officiales et prefectos ita deuinciri, vt arces et fortalicia soli Maiestati vestre caes. regieque et beredibus illius conseruarentur, verum postquam jnstructio domino vaywode per Maiestatem vestram caes. regiamque data fuit : nos nibil innouare, sed audire tantum iuramentum potuimus. Quod ipsum libuit Maiestati vestre caes. regieque paucis significare, eo, ne nobis imputetur si quis forte defectus in obligationibus officialium admissus sit. Maiestatem vestram caesaream regiamque deus noster optimus maximus rectissime diutissimeque sanam et incolumem in afflicti regni Hungari^ et reipublicae Cliristian^ salutem conseruare dignetur. Dat^ ex Arce Vywar tertia die mensis Julij anno dominj 1571. Eiusdem Maiestatis vestrae caesareae regiaequc fideles atque bumillimi seruitores Testamentarij serenissimi olim principis Transsyluaniae. Hdtira/: Reddite milij a domino Webero 1G. Julij. 1571. Killczim : Sacratissimo principi domino Maximiliano secundo dei gratia electo Romanorum jmperatori stb. stb. d> mino et principi nostro clementissimo. (Eredetije a bccsi cs. allamleveltarban. Ilungarica.)