Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

8. fejezet: 1559-1564 - Törvények és irományok

lium repetantur, quos si quispiam restituere nollet, in sedem iudiciariam illius comitatus euocentur; quod si repetitor colo­num suum fuisse et ad se pertiuere sufficienti testiinonio comprobare poterit, colonus eidem restituatur, et insuper is qui restituere noluit in decem marcis contra repetitorem conuin­catur. E conuerso vero si repetitor colonum suum esse et ad se pertinere in comprobatione defecerit, contra illum, quem pro colouo indebite inpetiuit, iu totidem decem marcis conuictus liabeatur et comes illius comitatus cuni iudice nobilium plena­riam super eisdem decem marcis exequutionem et satisfactio­nem inpendere valeat. Item quod comites et vicecomites parochiales in terris Fogaras fures ct iucendarios vbique persequi, capere et punire valeant, contrauenientes vero euocentur in curiam regiam et poena in articulis superiorum comitiorum specificata pu­niantur. Monebit sacra Maiestas, vt ipse dominus Maylath huius­modi fures et incendiarios puniat, qui si neglexerit sacra Maiestas cum dominis regnicolis serio decernet modum pu­niendi malos. Quod incol^ teiTQ Fogaras in territorio Saxonum oues eoruni pascere non possint, si vero violenter pascerent comites adimere valeant. De ouibus non pascendis in territorio Saxo­num sacra Maiestas intelligit compositionem inter eos factam esse, quam ad diem vigesimuni resciet presentibus vtrisque partibus et decernet. Quia fere in omnibus comitijs preteritis supplicatum fuit ita et modo supplicatur Maiestati su^, vt terram Fogaras cum terris dominorum et nobilium in vnum corpus redigi, connu­merare et cum ea aequalia onera subiri facere dignetur. De Fogaras sacra Maiestas curabit, vt bellica onera subeat pro ratione temporis et necessitatis. Quod Maiestas sua furibus, homicidis, vxoricidis, incen­diarijs et alijs manifestis malefactoribus gratiam facere ne dignetur. Maiestas sacra pro dignitate sua rationem habebit qua­litatum furtorum et criminum et caute agere centendet ne maleficia impunita fiant sub gratia Maiestatis eius.

Next

/
Oldalképek
Tartalom