Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)
1. fejezet: 1540. aug.-1542. marcz. - Törvények és irományok
sium. ita tamen quod juxta artieulos debeat dare illud subsidium ad castrum AVeecz sicut in ipsis articulis continetur. Item Quod ex castellis Desiensi et Thordensi mox educantur servitores domini Maylath et ipsa loca dimittantur ad manus colonorum, proventus autem Dees, Torda, Kolos, Zeek, Wyzakna ita sint et maneant sub illa conditione sicut in conventu Tordensi deliberatum fuit. Item Quod de monasterio Monosthor dominus reverendissimus cum coeteris suis dominis collegis praefatis accepit lianc rem in se, ut bono modo possit de ea re concordari in futura diaeta. Item Quod bona domini Francisci Kewressy pertinentia ad castellum Bolia, nunc occupata debeant remitti et relaxari possidenda per officiales ipsius domini Francisci Kewrewssy si quid officiales *). Item Quod Thomas Mihalffy non debeat impediri per dominum Maylath vel dominos regnicolas in persona vel rebus et bonis suis, ita tamen ut in futura diaeta negotium ipsius Tomae Myhalffy si fieri poterit, per concordiam componatur, sin autem illud fieri non poterit electi judices regni revideant illam causam cum omni onere et potestate **). Item Quod bona quondam Nicolai Thomorij occupata sunt ex voluntate regni, praefati nuncii et commissarii laborabunt et dabunt operam, ut ex voluntate regni illa bona remittantur et restituantur haeredibus praefati quondam Nicolai Thomory, quantum autem attinet ad possessionem Feyrd de illo fiat jus, quia in illo nobiles de Bathor agent causam suam. Item Quod in cmnibus comitatibus, civitatibus, oppidis et caeteris possessionibus ac villis universisque castroruni pertinentiis quas lmcusque possederunt, et habuerunt servitores reginalis majestatis, habeant etiam nunc et (possideant, *) Egy sor üres. Kimaradtak a köv. szavak : »si quid autem per officiales interim occupatum est, et ipse quoque teneatur restituere illis, a quibus ademerunt. **) A fennebb kimaradt szavak ide voltak igtatva.