Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)

1. fejezet: 1540. aug.-1542. marcz. - Törvények és irományok

liulli tamen nobilium aut alterius cujusvis *) gradus ac con­ditionis homini molestiam et injuriam, inferendo neque domi­nus Maylath in illis**) eos vel eorum jurisdictionem impediat. Item Quod de violatione et non observatione articulorum Thordae institutorum et per quosque violatorum processus juris et justitiae complementum per judices ex utraque parte electos Thordae (jun. 27.) in dominica post festum beati Jo­annis baptistae celebretur et administretur et illud quod fuerit deliberatum statim executioni demandetur. Item Quicunque vel judex, vel procurator, vel testis, vel pars acl agendas causas jus et juditium voluerit (libere) possit et valeat Thordam ad dominicum diem proximum post festum beati Joaunis Baptistae venire et ibidem stare, morari et inde ad propria redire sub fide publica. Item Statutum est, quod si aliquis ausu temerario in parte vel in toto 11011 observaret ea quae nunc deliberata sunt, tunc et eo casu utraque pars teneatur omnibus viribus insur­gere contra illum, sed ille prius jure convincatur. Item Camera de Zenmarton prope Grewrgyn ***) maneat in manu ipsius domini Francisci de Kend. Item. Quod si quis denuo erigeret, occuparet, subtraha­ret aut quomodocunque muniret aliquod fortalitium aut cas­tellum, vel occuparet aliquo modo, illa castella ex quibus nunc praesidia extrahentur et gentes contra talem tanquam regium proditorem et publici boni turbatorem omnes, et si necesse fuerit totum regnum insurgere debeat et talem hominem punire. Item. Quod isti articuli debeant observari per omnes status et ordines et ipsosmet qui ista statuerunt et per illos, qui quomodocunque et qualitercunque ad ipsos spectant et pertinent, sub illo onere et poena, quae expressa est in con­ventu Thordensi, id est, amissione fidei, honoris et huma­nitatis. Item. Quod mercatores, institores et omne genus liomi­num possint libere vagari, ambulare quaestum facere et *) Ezen neliány szó a főkormányszéki példányból van véve. *A kormányszéki példányban : rebus. ***) T. i.'Görgény-Sóakna Tordamegyében.

Next

/
Oldalképek
Tartalom