Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)

6. fejezet: 1553. maj.-1856. sept. - Törvények és irományok

494 F.RDfeLYI ORSzAGGYtTLESEK. ginis Thordam indiceretur. Quod nostri fratres vbi intellexis­sent, in illis privatis conuencionibus nihil postea agere vel contendere voluerunt, sed omnes vna voluntate lmic generali congregacioni assentire et se ipsos accomodare voluerunt. Si igitur maiestas vestra grauem aliquem animum vel propter conuencionem istam parcialem vel ob alia aliqua eorum facta aut actiones, quas ob praecedentes causas aut metu futurorum periculorum egissent, erga nostros fratres haberet: maiestati vestre omnes ordines et status regni hujus Transiluanie sup­plicamus, dignetur ipsis clementer condonare. Quam maiesta­tis vestre ergo ipsos benignitatem, vnacum nostris fratribus, perpetua fidelitate et efusione sanguinis, viteque periculo sedulo inseruire studebimus. Item statum est, vt quemadmodum antea multis trans­actis comicijs conclusum fuerat, vna quevis nacio hujus regni, Nobiles videlicet Siculi et Saxones parati et instructi esse dobe­ant: domini vero Wayvode habeant bonos et idoneos explo­ratores, imminenteque lioste et ingruentibus necessitatibus vel capitatim vel per partes juxta tenorem litterarum AVayvo­darum statim insurgere et quo necesse fuerit sine mora ire debeant. Item visis et intellectis diuersis necessitatibus regni, ut praecipue censum Caesaris tempestiue ordinare et intromittere possimus, dicam vnius floreni de singulis portis minus vno de­nario dare constituimus. Supplicant tamen maiestati sue do­mini regnicole, vt cognita miserorum colonorum calamitate et dampnis incredibilibus, que estate superiori per continua bella et milites maiestatis regie passi sunt, quinquagesime praesentis solucionem ex singulari pietate clementer ipsis con­donare dignetur. Non enim vident quo pacto tantam soluci­onem vno tempore nisi vltima iactura suorum colonoruni fa­cere possint. Dicam autem praesentem quilibet nobilium de bonis suis ad manus hominis domini Thesaurarii ad festum assumpcionis Marie huc Thordam importare teneatur. Item vt fures, malefactores, incendiarii, venefici et alii publice pacis et tranquillitatis perturbatores, juxta modum tempore reverendissimi fratris Georgij constitutum. tam inter Nobiles quam in terra Siculoruin et Saxonum, vno et eodeni

Next

/
Oldalképek
Tartalom