Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)
6. fejezet: 1553. maj.-1856. sept. - Törvények és irományok
tempore persequantur et vbique legitimo modo puniantur: hoc vero addito, vt si qui ex iuuidia vel odio alium sine culpa reum esse pronunciaverit posteaquam testimonio proborum justus fuisse comprobatur, tales sicuti fures puniantur. Si quis autem furti vnius floroni vel rerum tanti valoris conuictus fuerit, verberibus cedatur. Alij vero qui amplius furantur suspendantur. Tn negocio celebracionis judiciorum conclusum est: vt domini AVayvode ambo simul et non diuisim judicia celebrare debeant. Si autem ejusmodi negocia iucumbunt, vt personaliter interesse non possint: Vice Wayvode eorum et Magister Protonotarius administracionem legis et judicij continuare debebit. Termini judiciorum intra annum constituti sunt tres: Primus erit ad octauum diem post festum sancti Michaelis archangeli. Secundus vero ad festum circumcisionis domiui. Tercius dies sacri pentecostes. In quibus singulis terminis judicia ipsa ad vnum mensem continuare debebunt. Locus vero judiciorum comodus esse videtur Thorda et Wasarhelv. ita tamen, vt alternatim judicia fiant et inprimis liic Thorde ad octaum festibeati Michaelis judicia inchoentur. Item si qui Nobilium tempore judiciorum in sede Wayuodarum assidere debebunt prius debent per manus Wayvftdarum fidem praestare. Illi vero qui prius in sede comitatus ad faciendam justitiam juramentum praestiterint eadem fide et juramento judicare possunt. Item domini Wayvode in negociis etnecessitatibusregni ad utrumque Wayvodam Moldauensem videlicet et Transalpinensem nuncios suos mittere deb ant, Item Nobiles et Rassiani, qui per tyranidem turcicam sedibus eorum expulsi sunt et nunc miseram vitam vna cum conjugib s et liberis ducunt, Majestati regie vnacum dominis regnicolis supplicant: ut Majestas sua ex innata sua pietate et erga omnes oppressos singulari misericordia dignetur miseris istis duos possessionum cultus Keresthur et Eor, prope Zent Margitha ad arcem Ohyco pertinentes, et in comitatu Zolnok interiori habitam, ad inhabitandum eisdem benigne concedere, vt interim donec Deus optimus misertus nostri fuelit et aliquam suam liberacionis dederit graciam cum suib