Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)
6. fejezet: 1553. maj.-1856. sept. - Törvények és irományok
licae christianae eciam deinceps summa cura et vigiliis, prout hactenus maiestatem suam fecisse non dubitamus, prosequi et continuare ad optatumque finem perducere dignetur. Constat autem majestati sue annis superioribus quantis calamitatibus et periculis liec misera nostra patria affecta et quantis fortunae procellis jactata vndique fuerit, Temeswarinum, Solymos, Lyppa alieque quam plurime arces in confinibus vno momento omnes periere: in hoc vero regno Transsilvanie bona pars Siculie per Thurcos abducta et depopulata est. Sub eodem vero tempore grauissime et continue cominaciones tam de partibus Lyppe et Temeswar, quam de partibus Moldauie es Transalpinensibus veniebant, terroribusque diuersis animos multorum sollicitabaut, vt nisi quam primum de reducendo filio regis Joannis cogitaremus, igne et ferro consummeremur. Interim et Myrche Wayvoda cum copijs Thurcicis in Transsalpinam intrauit, expulsoque Raduly Wayvoda arces in illo regno et confinibus denuo extruere cepit; Moldauiensis quoque Alexander Wayvoda in castris consedit et suos omnes arma capere jussit, ex quorum motibus et sepissimis imo continuis terriculamentis eciam tempore Illustrissimi domini Joannis Baptiste Castaldi, dum adhuc inter nos ageret, compulsi sumus vt dominationi suae illustrissime et domino Wayvodae nostro de indicendo generali conuentu supplicaremus, vt simul conuenire et de necessitatibus nostris et auertendis hostibus agere maiestatisque sue supplicare possemus. Verum in ejusmodi nostris optatibus et supplicationibus a domino illustrissimo et Wayvoda nequaquam sumus exauditi, dietam enim nullam praeter parcialem nobis fecerunt, vbi de nostris necessitatibus et periculis regni satis abunde agere *) non potuimus. His itaque supra dictis causis fratres nostri pro aliqua parte ad oppidum Wassarhely conuenerant. Quod cum magnifico domino Andree de Bathor Wayvode nostro innotuisset et ejusmodi parcialis congregatio displicuisset, curauit dominatio sua magnifica, vt subito litteris suis mediantibus, generalis dieta pro festo beate Margarethe vir*) Itt ezen sz6 : agere, lii^nyzik, benn van a Haner-fele p61danyban.