Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)
I. Az 1606. évi Szt.-György napjár Pozsonyba hirdetett országgyűlés
70 POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS Hungáriáé tam praeclare meritum sit, non possumus non aege- rimme ferre, pacta foedaraque antiqua et bonae vicinitatis iura, quae hactenus utrinque sancte et inviolabiliter observata fuere proxime elapso anno sublata, amicitiamque tam arctam inter utrasque nationes Hungaricam et Bohemicam ea de caussa tantum non solutam esse. Idque eo magis dolemus, quod nulla iniuria a nobis incolae regni Hungáriáé lacessiti neque provocati, sine omni insta et legitima caussa nullaque praecedenti belli et inimicitiae apertae (ut solet apud Christianos populos fieri) denunciation*‘ impetum in amplissimum marehionatum Moravian magnis copiis (adiunctis sibi Tureis et Tartaris crucis Christi apertissimis hostibus) fecerint et provinciam illam, quam non solum litteris publicis, quemadmodum et ducatuum Silesiae ordines, ut se a fide et observantia sacratissimi nostri regis et regni Bohemian, quocum indivulsibiliter ambae regiones con- iunctae et copulatae sunt, se iungerent. illis autem se subderent, sollicitarint, sed etiam cum illud non succederet, essetque Moravia tum temporis a milite plane imparata, eam inopinato hostiliter aggressi sint, caedes passim promiscue nulla nec sexus nec aetatis habita ratione multis in locis crudelissime perpetrarmi, magnum numerum hominum abduxerint, civitatem Straznieium aliosque vicos et plurimas villas, vi adorti, depopulati fuerint, et iniectu igne omnia corruperint et in favillas redegerint, adeoque haud parvam vastitatem toti marchoniatui intulerint, prout idipsum vestigia tam funestae expeditionis abunde testantur. Ista autem ab amicis et vicinis nostris, quos tam prompte alacriterque summa in necessitate positos et constitutos saepissime milite et ingentibus impensis nostris invinius, accidere potuisse ; quamvis facile credamus eiusmodi hostiles aggressiones et invasiones communi omnium voto et voluntate minime decretas factasque fuisse. Id vero ne suspicari quidem unquam potuimus, quod sane etiam gravissime ferimus, et iustissimam de tam insigni ne dicamus atroci iniuria conquerendi caussa habemus. Quod si iidem status et ordines Hungáriáé inferre vellent a nostro etiam milite non parcitum esse ipsorum agro ; quinimmo nonnulla loca expugnata captaque fuisse ; ad hoc legati nostri respondere poterunt : Magnam hic differentiam apparere ; nos