Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)
I. Az 1606. évi Szt.-György napjár Pozsonyba hirdetett országgyűlés
IG36 MÁRCZIÜS. 71 enim non intulimus, sed illatum ab illis bellum et hostilem vim arreptis iustissimis armis a nostrorum cervicibus depellere coacti fuimus et ulterius progressi in ipsorum agrum Scalicium et nominila alia loca (ex quibus nimirum aperta vis marchio- natui illata illicque sedes receptusque hominum illorum, qui tam immania praeter omne fas et aequum perpetrare ausi fuerunt, quodammodo fixus fuit) praesidis firmavimus. Quod quidem facere optimo iure et potuimus et debuimus. Quare cum ab illis non autem a nostratibus initium huius belli factum fuerit, aequissimum nobis videri, ut hac de re plenissime nobis satisfiat. Quod quidem diligenter urgere legati nostri non intermittent, minime dubitantes, quin hoc negocium prudentia et discretione sua ad bonum finem sint deducturi. Alterum caput legationis ipsorum hoc est : Cum sacratissima caesarea regiaque M'a' dominus noster clementissimus exorari se passus fuerit, ex innataque bonitate et erga subditos suos plane animo paterno pacem regno Hungáriáé benignissime dare decreverit nobisque statibus et ordinibus huius* regni in praesentibus hisce comitiis articulos transactionis communicare voluerit, quibus id etiam statutum est. ut maioris fidei gratia ordines regni Bohemiae, marchionatus Moraviae, ducatuum Silesiae et marchionatus Superioris et Inferioris Lusatiae transactionis diploma sigillis suis appositis firmarent ; equidem Suae Mtls voluntate, ut in omnibus aliis ita etiam hac in parte humillime et summa cum obedientia parere voluimus, ac proinde nonnullos ex amplissimis ordinibus primarios viros delegimus, iisque decreto publico iniunximus : Quandocunque Suae caes. regiaeque Mtatl huius rei conficiendae gratia citare illos placuerit, ut una cum delegatis ex incorporatis provinciis omnia rite debitoque modo ad hunc actum spectantia exequerentur. Verum cum status et ordines regni Hungáriáé tam accurate sibi caveant et prospiciant, non minori cura in id incumbendum nobis esse videmus, ut etiam inclytum regnum Bohemiae cum adiunctis suis provinciis (quandoquidem in praedicta transactione hac de re exigua valde eaque plane insufficiens mentio fit ; quae etiam multa declaratione, explanatione et dilucidatione eget) imposterum maiori securitate (quam eam superiori anno experti sumus) gaudere, adeoque certum esse possit, nullas sibi deinceps