Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

I. Az 1606. évi Szt.-György napjár Pozsonyba hirdetett országgyűlés

1606 MÁRCZIUS. 69 sola Christiana pietate moti, ne instar torrentis alicuius in caeteras orbis christiani provincias barbarae illae gentes se effunderent) a praedecessoribus nostris subministrata fuerint ; quibus freti serenissimi olim reges Hungáriáé se et regnum ser­varunt et non semel praeclaras victorias de inimicis reportarunt. Non libet veteres historias attingere, eaque quae serenissimorum principimi Caroli et Ludovici Hungáriáé et Johannis atque huius filii Caroli quarti Romanorum imperatoris, regum Bohe- miae temporibus acciderunt, commemoranda fuse prosequi, ad recentiora ob idque omnibus notissima nos convertimus : Nemini autem ignotum esse potest, cum serenissimus quondam prin­ceps et dominus Wladislaus regnum Hungáriáé adiisset bellisque turcicis implicatus esset, quam strenuam operam regni Bohemiae et huic adiunctarum provinciarum status et ordines missis tem­pestive auxiliis occurrendo hosti, eoque depellendo navarint, adeo ut conservatio regni post Dei opt. max. opem profecto nonnulla etiam ex parte inclyto regno Bohemiae adscribenda sit. Quam fortissime vero in pugna ad Mohaczum (ubi de summa rei age­batur) nostrates se gesserint et potius praeclaram in conspectu Ludovici illorum et nostri regis mortem oppetere voluerint, quam ut aliquid avita virtute indignum committerent, non arbitramur necessum esse pluribus ille exponere, cum idipsum amplissimis ordinibus probe constare sciamus. Eandem animi promptitudinem sub divis Romanorum imperatoribus Ferdi­nando et Maximiliane secundo Hungáriáé Bohemiaeque regibus inclyti Bohemiae regni ordines et huic incorporatas provincias declarasse auxiliaque voluntaria frequentissime ad tutandam Hungáriám misisse, manifestum est. Quid vero hisce tredecim annis, ex quo sacratissima caesarea regiaque Maiestas, dominus noster clementissimus, bellum necessarium cum Tureis continue gerit, ab iisdem statibus regni Bohemiae et adiunctis provinciis praestitum fuerit, toti mundo illud perspectissimum esse non dubitamus. Neque enim (sat scimus) amplissimi ordines inicias ibunt, nullum regnum, nullosque Christianos principes tantum auxilio­rum in hoc diuturnum et periculissimum bellum contulisse, quam inclytum hoc regnum cum suis adiunctis provinciis fecerit. Quae cum ita se habeant regnumque Bohemiae de Corona

Next

/
Oldalképek
Tartalom