Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)
II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember
1606 SZEPTEMBER. 637 novos tractatus intromittere propterea, quod res iam transacta sit et a Mte quoque caes. confirmata et ab ipso domino inter- nunciorum antesignano in variis regni Hungáriáé comitatibus publicata. Ex aliis quoque Mtis Suae caes. regnis et provinciis viros magnae authoritatis convocatos iam hic praesentes esse, qui prout ad rem certam et transactam et cui non aliud desit, quam executio et foederis iilis renovatio, huc se contulissent. Quod si etiam nunc aliquid tractaretur, verendum esse, ne vei forte concessis et admissis eorum postulatis, iterum aliquid novi eis in mentem veniret rursusque sibi adhuc quaedam dubia aut nova occurrisse iterarent. Et sic materia nequaquam deficiente et re tota in infinitum protracta nullus exitus aut finis appareret. Proinde relinquendum in eo statu omnem tractatum, quo postremo conclusus est et solennes de eo literae editae eisque aut per delegatos dominos consiliarios denunciandum aut praesentibus dominis consiliariis utriusque nationis coram referendum, ut officii ac constantiae memores eiusmodi postulatis omissis, quorum certa pars in priori conclusione continetur et •quia satis clara per se sunt, ita ut dilucidatione et stylo accomodation haud egeant, transactioni, quae antea semel et iterum ipsorum internuneiis et plenipotentiary placuit, acquiescant nec quicquam innovantes ad eam tametsi satis gravem, ut supradictum est et onerosam sese accomodent, quandoquidem et Sua Sertas sibi in ea persistendum existimet et quemadmodum ipsimet fatentur, tractatio pacis cum Tureis ineundae moram non patiatur. Quodsi vero etiam de nonnullis novis istis articulis, (pii nunc petuntur, aliquid ad partem tractandum sit, ita id fieri posse domini consiliarii putant, ut postea de eo separatum aliud scriptum edatur. De quibus domini consiliarii, quid sibi videatur, Suae SeP1 humiliter aperient, quando hoc videbitur. Interea autem Suae SeP1 humillime supplicant dignetur negocium reverendissimi domini Agriensis clementer componere, ita ut ipse ab ea, qua indebite et immerito vexatus est, infamia liberetur, et postquam dominus Hliésházy, prout voluit, ita est contentatus, seque eo casu reconciliaturum causamque eiusdem domini episcopi compositurum obtulit, ita iam tan-