Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

632 IROMÁNYOK ÉS YÉGZÉSEK ita tamen ne illae hac occasione cassentur vel annihilentur, sed; ut publicentur. In articulo decimo quinto, ubi Sua Mtas caes. ac regia bono­rum et arcium in Hungária extraneis inscriptarum Hungaris, restituta possessoribus ipsorum pecunia, redemptionem per­mittit, explicandum est : illud nativis Hungaris concedi ; atque decernendum : cum arces Küszegh et Rabolt una cum bonis in Ungaria sitae sint, ut earum causae non austriaco sive germa­nico, sed ungarico iuri subiaceant et posthac iuxta statuta et leges Ungariae dirigantur, iuxta art. Posonien. 1548. art. 63 ; item 1554. art 30. ; item 1556. art. 41 ; item 1563. art. 60 ; denique 1567. art. 42. Si qui dominorum aut nobilium bona in Ungaria et Transyl­vania sive sub sacr. caes. regiaeque Mtis sive sub serenissimi principis domini Bochkay directione habuerint, illa a dominis suis terrestribus eorumque haeredibus, uti hactenus, ita de coetero quoque solito ac libero iure possidentur; ius quoque et acquisitio iis perinde ac aliis ibi habitantibus administretur. Subsidiorum publicorum in his disturbiis praetacto domino Bochkay per regnicolas oblatorum restantiae eidem relinqui postulantur. Decimas quoque aliis datas vel arendatas in eodem statu servari. Circa finem ubi de assecuratione ultro citroque fienda agitur, pro iis quae a paragrapho »Sicuti etiam vicissim etc.« usque ad alterum paragraphum »Quin imo etc.« scripta sunt, propter vitandam verborum acrimoniam domini regnicolae haec scribi postulant : »Sicuti etiam vicissim regni Hungáriáé regnicolae et ad illud pertinentes provinciae et comitatus Suae sacr. caes. regiaeque Mtl et successoribus eiusdem per liberam electionem legitimis regibus Hungáriáé salvis iuribus regni permanentibus, semper integram fidelitatem et observantiam retinebunt, neque contra Suam sacr. caes. regiamque Mtem et contra bonum regni quippiam quod derogare posset, vel quovis exquisito colore et praetextu, attentabunt aut molientur.« Joannes Bocatius, qui nullo malo fine per dominum Bochkay et regnicolas in Imperium expeditus erat, iam uti fertur, captivus detinetur ; efficere benigne dignetur Sertas Sua, ut sacrma Mtes caes. ac regia eum dimitti iubere clementer velit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom