Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)
II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember
1603 SZEPTEMBER. 631 antehac pro 40.000 flor, inscripta, apud cum relinquatur, donec de praetacta summa contentatus fuerit. Interceditur etiam penes dominum Georgium Homonnay, ut causa sua ratione bonorum arcis Terebes in futura diaeta revideatur. Bonorum Palóczianorum possessores habent a Sua Mte caes. ac regia secundum contractum cum ipsis factum assecurationem super eo, quod Sua Mtas causam illam ratione bonorum Palóczianorum iure revideri faciet ; petitur itaque ut illa in prima diaeta revideatur. Dominum Michaelem Czobor, ut frater eius de ablatis eius bonis contentet iustum est ; si nollet, ea quoque causa hire extraordinario revideatur similiter in proxime futura diaeta. Georgium Szabó civem Cassoviensem Belgioyosa 6000 flor, indebite mulctaverat, quam summam per eundem Belgioyosam •ei persolvi sacr. caes. ac regia Mtas iubere dignetur. Domino Francisco Rédey arx Ny it r a cum pertinentiis in florenorum 40.000 inscripta est ; petitur ut inscriptio illa in suo vigore relinquatur, vel si id fieri non posset, ut Vesztiniczen- ses pertinentiae ad arcem Nyitra spectantes pro ea summa ipsi inscribantur tam diu possidendae donec de praetacta summa 40.000 florenorum fuerit contentatus. A Cassoviensibus templum nullo unquam tempore adimatur neque capitulum Agriense ibi collocetur. Tirnaviae quoque templum S. Jacobi, quod iam ab evan- -gelicis tenetur, eis deinceps quoque relinquatur, si quidem pars altera alioquin etiam quinque templa possideat. Articulus 13. manet per totum ut antea scriptus est. In decimo quarto articulo consentiunt regnicolae, ut donationes per serenissimum dominum Bochkay factae in futura diaeta revideantur, exceptis iis, quae in ditione praefati domini Bochkay existunt et pro libera dispositione principatus sui ad eiusdem collationem devoluta sunt. Inscriptiones autem omnes Itidem, quae per saepefatum dominum Bochkay vel per dominum Illésházy, propter necessitates regni vel propter egregia merita, aut etiam in recopensam nonnullis damnificatis factae sunt, in vigore suo maneant. Quod vero ad nobilitationes attinet, «onsentiunt regnicolae, ut illae in futura diaeta producantur,