Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

606 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK Hieremiae Pongrácz servitorem, per quem cum nonnulla de praesentis temporis statu mihi nunciasset ; ego iis nequaquam contentus esse volui, verum per literas meas eundem dominum Apponyi adhuc in castro Budethin propius me existentem, requisivi. Qui emisso ad me praefato domino Hieremia Pon­grácz, cur ad me non venerit, id in causa esse significavit, quod videlicet eiusdem domini Illiésházii servitorem penes se prae­sentem haberet ob idque metueret, ne si me conveniret in suspi­cionem et periculum incideret ; per eosdem tamen dominum Hieremiam Pongrácz et familiarem ipsius, additis suis creden- tionalibus literis, quas Ser11 Vras in specie mitto, haec mihi nun- ciavit. Primo significavit, cum Cassoviam venisset et publicatio- nales eiusdem domini Illiésházii literas partim ad comitatu» distribuisset, partim secum Cassoviam tulisset, dominum Boch- kaium ista graviter accepisse ; imo eidem dom. Apponyi durius exprobrasse, cur videlicet tales literas publicari ausus fuerit eique strictissime iniunxisse, ne cum aliis tractare aut colloqui ipsisque aliquid colloquendo consulere, uti ipsi vita chara esset, attentaret. Literas denique ipsius et Illiésházii ad comitatus sonantes apud eundem Apponyi residuas quod idem Bochkay ad se recepisset, haec dicens, uti domino Apponyi vita et caput chara sunt ita et sibi esse, plurisque se facere caput suum, quam alterius. Secundo. Quod duodecies apud Bochkaium habuerit audi­entiam quodque semper Bochkaius exprobraverit, male et non bene articulos Viennae conclusos esse. Idemque Apponyi vice­versa articulos bene conclusos esse quod sibi persuasisset. Atta­men eo tum nihil certi apud se, quod adhuc Bochkaius deter- minasset. Tertio. Quod dominus Illiésházy omnibus viribus id elabo­ret, ut pax aliqua ratione concludi determinarique possit ac ne Haydones in has partes veniant ; sed Apponium parum sperare, ut idem Illiésházy'de retentione Haydonum aliquid efficere possit. Quarto. Ex superiori Hungária cum domino Illiésházy magnificus dominus Valentinus Homonnay et quatuor ex nobili­tate ; hinc ex partibus Cis-Danubianis quatuor magnates et totidem nobiles ; similiter ex partibus Ultra-Danubianis ac ex

Next

/
Oldalképek
Tartalom