Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

1606 AUGUSZTUS. 607 Croatia ut Viennam aut aliquem certum in locum emittantur, qui de articulis certi aliquid concludant determinentque ac nego- cium ad optatum finem deducant, per Bochkaianos conclu­sum esse. Quinto. Quod Pfefferum Q dominus Illiésházy ideo penes se retineat ut videlicet ab ipso Bochkaio tales obligatorias reci­piat, ut in posterum nulla dubietas vel inconstantia ipsi Illiés- házio verum soli Bochkaio, si promissis nou steterit, tribuatur.. Sexto. Inter caetera quod Bochkaius Illiésházio dixerit, cur passus esset me Georgium Thurzo in consilio Viennensi sedere, cum inquit, ille alias mihi inimicissimus esset, respon- disseque Illiésházium, se id propterea fecisse, quod idem Geor­gius Thurzo contra Bochkaium aut publicum regni Hungáriáé emolumentum in eodem consilio nihil suasisset, Septimo. Expeditos esse dominum Paulum Nyáry et Michae- lem Czobor ad vesiriu m pro conclusione pacis ; sic, ut siquid boni per eosdem concludi poterit, tandem per deputatas perso­nas, pro tractatione vel conclusione articulorum Viennensium emittendas etiam de pace turcica concludatur ac determinetur horumque tractationi civitatem Tirnaviensem vel insulam Strigoniensem deputatam esse. Octavo. Nullos esse maiores inimicos christianitatis et totius domus Austriacae uti magnificum Sebastianum Theökeli et egregium Michaelem Kellemessy oculis captos, qui omnibus modis paci se contrarios esse declararent. Nono. Ut dignaretur Sua Mt3S et Sertas Vra vigilans ac irr promtu omnino esse, cum Haydones certissime, invitis etiam Bochkaio et Illiésházio, ex inferioribus partibus in has oras ascendere velle concluserunt et una cum Tureis ac Tartaris excursiones et damna Christianis inferre statuerint, idem Appony serio suasit et certissimum esse significavit. Decimo. Bochkaium nimis aegre valere ac hydropisi labo­rare in tantum, ut pedes ad femur usque graviter intumuerint, et morbus ille, quod cogeret ipsum amplecti pacem. Alias quod nihil apud ipsum Illiésházy efficere potuisset. 1 1) Ez Pfeffer Lukács, Mátyás főíierczeg futára, a kit a főherczeg Bocs- kay megerősítő okleveléért küldött Kassára.

Next

/
Oldalképek
Tartalom