Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

VI. TÓTORSZÁGI TARTOMÁNY-GYŰLÉSEK 1605-BEN.

890 A.Z 1605-DIK ÉVI TÓTORSZÁGI TARTOMÁNYI GYŰLÉSEK VÉGZÉSEI. dabunt; ii autem, qui vel in finitimis locis vel aliquibus ex dominis astricti sunt, aut infirmi vel autem extra regnum fuerint, ex tune pro sua persona sufficientem nobilem et militarem personam mittent, cum quo praeter eos pedites, quos a decem domibus mittere debent a singulis similiter decem domibus unum equitem bene armatum mittere [tene­anturj. Unius sessionis nobiles in minori necessitate, a singula sessione unum pixidarium bonum mittent, in maiori necessitate viritim ibunt sub poena a singulo pedite pro die denariorum quinquaginta, pro equite a die fioreni unius. Quae praemissa et <juaevis praemissorum singula per Status et Ordines regni firmiter et inviolabiliter obser­vanda, iidem Status praemissos articulos sigillo illorum publico communiri voluerunt. Datum loco, anno et die quibus supra. (L. S.) Le-cta. (Eredetije a zágrábi horvát orsz. levéltárban.) II. Az 1605. május 2-diki zágrábi gyűlés végzései. Articüli dominorum et nobilium aliorumque Statuum et Ordinum regni Sclavoniae, in congregatione eorum gene­rali ex edicto magnifid domini Joannis DrasJcowych de Thrakostan etc. bani in civitcite regia Montis Graecensis Zagrábiensis celebrata, conclusi. Quamvis in proxime praeterita congregatione liuius regni ad mandatum caesareum et regium per dominos Sta­tus et Ordines ad generalem diaetam regni Hungáriáé Poso­nium oratores seu nuncii electi et cum expensis sufficienti­bus ablegati et transmissi fuerunt, sed cum eadem diaeta regni Hungáriáé per Suam Maiestatem caesaream Posonii

Next

/
Oldalképek
Tartalom