Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
I. A MEGHIUSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1605. JANUÁRJÁBAN
1605. JANUÁR 2. 85 XVIII. 1605. január 2. A Icirályi előterjesztés a pozsonyi országgyűlésre. Quantos et quam immensos sumptus ac labores 8a'Cratissima .Romanorum Caesarea, Hungáriáé Boliemiaeque Regia Maiestas et Dominus noster clementissimus totó Regiminis sui felicissimi tempore, maximé vero in hoc tredecennali contra hostem potentissinnim Turcarum Principem bellt) prosequendo in Regni sui conservationem, defensionem et eliberationem gloriosissime Semper impenderit, quam paterna etiam cura, diligentia et affectione tota Augusta Domus Austriaca, et ad Suae Mtis dementem promotionem ipsum Romanum Imperium, omnia Suae Mtis Regna, Provintiae et Ditiones adeoque Priucipes exteri et Cliristiani in hoc vindicando vires et nervös suos suorumque cum profusione proprii sanguinis multoties intenderint ; quanto etiam cum fervore negotium pacis hactenus diversis modis ac temporibus et tractatum et agitatum fuerit, etsi optatos successus iis conditionibus, quae honestae patriaeque minime praeiudicio essent, sortitum non sit : id sane omnibus cum primis vero Statibus et Ordinibus Regni huius, et quidem potissimum iis, qui ex Episcoporum et Magnatum, aliorumque Statuum ordine ante biennium colloquio cum Turcis ad Pestium habito interfuerunt, perabunde constat. Et quamvis postea variis idem rationibus nitro citroque tum scribendo tum mittendo tentatum fuerit, frustra tarnen et absque ullo fructu fuit, quod perfidia Stephani Bochkai de Kismaria ac detestanda Haidonum defectio ac rebellió repentinis patriam calamitatibus inopinato involverint, victoriosum Suae Mtis Exercitum, postquam liostis obsidionem Strigonii maximo damno et suorum clade ignominiose deserere coactus fuit, distraxerint, ita ut arma necessario pro Regni huius conservatione ac fidelium regnicolarum defensione continuanda «int, quo tarn interna reliquorum Sacrae Mtis Regnorum ditionumque tum externorum, quam aliunde (quae) conqui« rantur auxilia ac subsidia convertenda. Quod sincero pater-