Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
I. A MEGHIUSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1605. JANUÁRJÁBAN
86 < A MEGHIÚSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. noque affectu, non autem ut rebelles i 11 i ac perfidi spargunt r ad libertatem illorum tollendam fieri, optimi quique inter fideles Status et Ordines testari poterunt, qui in dies videant Sacram Mtem suain laudatissimorum parentum ac maiorum suorum exemplo eos qui bene se gerant, gratia cumulare. ad dignitates evehere, beneficiisque et officiis ornare, tantumque abesse, ut iniquis illos oculis aspiciat, aut libertatem eorum imminuere cogitet; nibilque magis optet, quam ut tideles regnicolae ac subditi felicisimo rerum statu Horeant, et quae illis adversa sunt, avertantur. Q.uandoquidem autem de dicto Stepliano Bocbkai agitur, fűit is (ut omnibus liquet) Suae Mtis et Sacrae Goronae subditus, omni Juramenti vinculo iisdem obstrictissimus, nibilominus tamen veritus non est, posthabita omni fide et fidelitate, Deo, Christianitati et Suae Mti, tanquam Régi et Domino suo naturali, nec non Sacrae Coronae debita, sub commentis falsis et inanibus, apei'te contra Suam Mtem, eiusque fideles insurgere, levatisque impiis et nefariis suis armis alios, et quidem simili fide, sacramento et stipendio militari devinctos, in suam sententiam pertrahere. horumque satellitio primo omni um suae Mtis tideles et veteranos, nihil tale unquam de suis confratribus suspicantes insidiis latenter aggredi, dolose circumventos trucidare et concidere. Deinde vero omnes Comitatus, Civitates liberas, Arcesaliaque Fortalitia munitissima, vi, minis, armis aliisque promissionibus, persuasionibus et largitionibus solicitare, quosetiam partim sibi suisque servire et obedire, et in verba sua iurare coegit. Neque his contentus, ad ulteriora tendens ac Dominatúm anlielans, sub titulo sibi non convenienti, sed pertidiose assumpto Principis nempe Transilvaniae nec non partium Regni Hungáriáé, Comitisque Siculorum, publica Comitia Cassoviae indixit, celebravit, ibique foedus perficlissimum et iniquissimum contra suam Mtem, suaeque Mtis fideles cum eorum kostibus et rebellibus, et ipso Turcarum Principe: pepigit et inivit, palamque omnibus exterminium minit ans,, qui hanc suam sententiam non sequerentur.