Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

V. A KASSAI ORSZÁGGYŰLÉS 1606. ÁPRIL ÉS MÁJUS HAVÁBAN.

FÜGGELÉK. 855 receptis habeantur. In collatione vero ofíiciorum nativorum Hungarorum absque ullo religionis discrimine potissima ratio habeatur sicut etiam in aliis suis regnis sua Maiestas caesarea regia que facit. Ad decimum. Hungáriám sua Maiestas caesarea re­giaque per Hungaros possidebit, Item tam minora quam maiora officia ex consilio Hungarico conferet Hungaris idoneis. Ad undecimum. 1) Quandoquidem sua Maiestas caesa­rea regiaque propter varia reipublicae christianae emolu­menta in Hungaria liabitare non potest, necessarioque eam per gubernatorem regere debeat, ne is qui gubernatoris officio fungetur, saltem nomine tenus sed re ipsa officio suo praeesse et regnicolis subvenire queat, conclusum est. ut serenissimus arcbidux Matthias, tanquam supremus suae Maiestatis gubernátor regni Hungáriáé constituatur cum omnimoda plenipotentia non secus ac si sua Caesarea regiaque Maiestas ipsa adesset, audiendi videlicet proponendi, iudicandi, disponendi et agendi ea omnia quae ad conser­vandum regnum videbuntur necessaria, ne propter quasvis causas regnicolis Pragam ire ibique longa mora sumptibus exhaustis sine responso redire necessum sit. Quia vero totius rei fundamentum in observatione legum regni constitutum est, dominus gubernátor ad nullius querelas quantumvis enormes neminem impediat, sed que­rulantes ipsi iniurias suas iuris ordine prosequantur et nemo nisi legitime citatus et iuris ordine convictus pu­niatur. A bécsi államlevéltárnak egy másik, de szintén eredeti, azonban csak Illésházy és Mladossewith Horváth által kiállított, aláírt és megpecsételt példányán a 11-dik czikk sokkal rövidebb, egészen másként és pedig így szól: »Ad undecimum. Si sua sacra caesarea regiaque Maiestas propter varia et inevitabilia Imperii et aliorum regnorum negocia in Hungáriám, prouti regnicolae cupiunt, venire non posset, conclusum est ut sua caesarea regiaque Maiestas det plenipotentiam supremo gubernatori suo, omnia regni Hungáriáé negocia hic proponendi et determinandi.« — Ennyi az egész! E czikk történetéről lásd a bevezetés 665. és köv. lapjait.

Next

/
Oldalképek
Tartalom