Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
V. A KASSAI ORSZÁGGYŰLÉS 1606. ÁPRIL ÉS MÁJUS HAVÁBAN.
856 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK. Nec hoc praetermisso quod decreta regni quae per varias regni in diversis diaetis constitutiones multis in locis contraria sibi esse videntur, iuxta articulos annorum 1550 artic. 11 et 1553 articulus 15 ac 1563 artic. 30 reformentur. Ad duodecimum. Querelae in hoc articulo propositae ante proxime futuram diaetam componantur. Si quae autem componi non possent, in futura diaeta complanentur. salvis iuribus uniuscuiusque permanentibus. Ad decimum tertium. Cum ea quae ad hunc articulum concludendum spectant in conclusione huius tractatus compraehensa sint, idcirco eö etiam articulus iste reiicitur, hoc adiecto, quod bona mobilia omnia quae apud aliquos sub tumultu ablata in specie reperirentur, suis dominis restituantur et contra eos qui restituere nollent, ad restitutionem faciendam iure procedatur. Ad decimum quartum, Bona quae per Bochkaium vei alios quosvis occupata vei quibusvis donata fuissent. cum eiusmodi donationes et occupationes invigorosae sint, veris ac legitimis haeredibus et prioribus dominis et possessoribus restituantur in proxime futura diaeta 1) cum suis pertinentiis et tormentis bellicis. Bona autem impignorata et titulo pignoris possessa de quibus in articulo fit mentio, qualiter redimenda et prioribus possessoribus et dominis restituenda sint, in futura diaeta deliberabitur. Ad decimum quintum. Bona et arces extraneis inscripta, per Hungaros restituta eis pecunia eorum, cum consensu suae Maiestatis caesareae regiaeque redimere liceat. Querelae vero contra liberas civitates in publica diaeta audiantur, quae sua privilegia et iura municipalia producere teneantur 3) et in quorum usu fuerunt, conserventur. A XI. czikknél említett másik eredeti példányban a XIV. czikk itt végződik. a) Katonánál (28., 501.) a czikk itt végződik. Tehát épen az hiányzik nála, a mi a kir. városokra nézve a legfontosabb.