Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.

188 A SZEßKNCSl GYŰLÉS. Tumultus iste inter regnicolas et milites S. C. M tis jta exortus ex officio regio cognoscendus et componendus erat et nocentes puniendi, innocentes vero absolvendi erant. Verum S. C. M ta s praedicti propositi sui non immemor liac occasione Universum christianum exercitum cum tormentis omnique apparatu bellico quo fretus cum Turcis dominus Gleorgius Basta sub Strigonium pugnabat, contra Ungaros movit et expedivit, qui ferro, igne, caede. non aetati, non sexui parcendo grassabantur in Ungaros. Qua tyrannide serenissimus princeps noster et adjuncti ei Ungari non con­sulto, sed extrema necessitate urgente, quod id unicum in tali re supererat, Turcas inimicos suos, a quibus tot clades et tanta passi erant, in auxilium advocant, ut vitae suae cbarorumque conjugum et liberorum suorum labentique et ultimum jam excidium minanti patriae suae quoquo modo subveniatur (durum telum certe necessitas) et sie coacti arma defensiva sumpserunt. Etsi autem serenissimus prin­ceps noster et Ungari sibi adjuncti offerebant sese paratos esse in gratiam S. C. M ti s redire, dummodo leges et liber­tates regni Ungariae, quas tempore coronationis suae jura­mento more antiquitus solito firmaverat, jamque per suam Mtem obliteratas, illas sartas et tectas regnicolis conservaret, frustra tarnen omnia. Basta enim igne ferroque cum militi­bus S. C. M ti s crudeliter regnum vastare caedesque horren­das sine omni discretione sexus exercere non cessabat, neque adhuc hodie idem facere cessat. Tino quod horribilius, nec cadaveribus mortuorum et aifectorum parsum est, sie dum in vivos saevire satis nequivit, in mortuos tyrannidem suam exercet. Ad auxilium itaque inimicorum, Turcarum nempe, con­fugiendum illis fuit? in tali enim casu etiam brutis anima­libus admittitur ipso jure naturae defensa. Omnes enim usque ad unimi una cum conjugibus, liberis, familia inter­empti certe una cum patria nostra cliara Ungaria ad exci­dium usque exterminati fuissemus. Orant itaque obsequenter obtestanturque tarn serenissimus princeps noster, quam status et ordines regni Ungariae, dignetur S. V. R. M ta s tantae eorum miseriae et afflictioni animo christiano, pio ac elemen ti

Next

/
Oldalképek
Tartalom