Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.

1605. JÚLIUS 15. 189 condolere et com páti, justamque causam eorum ex innata sua bonitate, justitia et dementia sibi commendatam habere. Voluit etiam serenissimus princeps noster et gens Ungarica V. S. R. M^i in mentem revocare antiqua pacta et foedera? quae praedecessores Y. S. R. Mtis ? reges Poloniae et prin­cipes, domini item illustrissimi et magnates, totumque incly­tum regnum Poloniae cum regibus nostris et regno Ungariae habuerunt, quae omnia usque modo etiam foelici guberna­tione Y. S. R. Mtis semper sancte et inviolabiliter observata sunt, ita ut non modo utrinque mercaturae libere exerce­bantur et privatis cujuscunque status et eminentiae homini­bus sine quo vis impedimento vel salvo conductu libere utrin­que ubique in utroque regno proficisci et quaevis loca per­agrare liberum fuit, sed et hoc constat, quanta intercesserit inde ab initio necessitudo et familiaritas inter utramque nationem, Polonos nimirum et Ungaros. Aliquoties enim ex angustissima domo regum Poloniae Ungari reges sibi elige­runt et in regnuui Ungariae induxerunt, qui semper lauda­biliter et faciliter quoque gubernaverunt. Habuit etiam utrumque hoc regnum Polonia et Hungaria aliquoties unum regem, quae omnia históriáé et annales regnorum testantur. Sed postremis quoque istis temporibus Joannes rex Unga­riae ex augustissima Stirpe Jagellonica conjugem duxerat, ]>raedecessor etiam S. R. Mtis divus Stephanus rex Ungarns fuit. Tempore coronationis quoque Y. S. R. Mtis Ungari M. V ra e contra aemulos et hostes suos fidelem operam na­varunt, ita ut semper mutuus amor et bona vicinitas utrin­que honeste, firmiter et inviolabiliter observata extiterit. Tdeo serenissimus princeps noster et tota gens Ungarica offert etiam nunc per legationem lianc nostram praedictae antiquae pacis et foederis bonaeque vicinitatis Studium tam V. S. R. Mti quam primatibus, doniinis et magnatibus et universo populo Poloniae devote se observaturum. E converso tarn serenissimus princeps noster, quam principes domini et magnates et tota plebs Ungarica firmiter sibi statuunt quod Yestra quoque S. R. Mtas et principes, domini et magnates populusque Polonicus totus inviolabiliter et sancte eadem pacta et foedera modo antiquitus solito observaturi sint, id

Next

/
Oldalképek
Tartalom