Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.

172 A. SZERENCSI . GYŰLÉS. sertim tarnen in Hungaros coepit, omnesqne nationes prae­cipae sibi subjectas inauditis contributionibus onerare non cessavit, asserens, se supra omnes leges esse, quod esset rex. Ttaque eins v'oces istae tantum audiuntur (?) et in omnibus edictis leguntur: »Aliud omnino habere nolentes« et »sub gravi indignationis nostrae poena« ; quod (nil) aliud est. quam quod omnis tyrannis in ore trabet : Sic volo, sie jubeo, Deus optimus et absolutissimus solus cum liabeat absolu­tissimam potentiam; ordinaria tarnen (lege?) eum uti quo­txdie affirmant sapientes, qua nostra haec moderantur. Tu vero, Rex Rudolphe, sis licet in eminentissimo loco consti­tutus, homo es mortalis, non Numeii : sis licet occultüs et latens, nulli visus, deeipi tarnen, et vel ideo maxime errare potes, si vei minimum in aurem tuum aurum et adulator loquitur. Juribus ac legibus Te, omnia officia tua, obire est necesse. Si enim bonas leges ac rectam rationem abjicies et penitus exues, unä non modo regem sed omnino ut alter Nabuchodonosor hominem ipsum exues. O pestifera adulatio : non teneri reges juribus et juramentis ! quasi currus et auriga cuperent omnia ruere in praeeeps, sursurn deorsumque agi et ferri, concidere, interire debebit (!). Sed videamus alia. — Miles ab omni angulo christi­anitatis contra Tureas accitus in Hungáriám (quae alioquin grave jugum sedis belli tot ännis sustinebat), in Hungaria castrabatur, reficiebatur et ad hyberna omnis quasi exercitus ponebatur, regnicolarum haereditates, oppida, villae, curiae nobilium, more turcico in thimaros militibus distribuebantur, qui non gratis supra necessitatem, verum et per profusionem et perditionem omnia consumebant ; sed illud longe gravis­simum fűit, quod impunitatis praésidio freti ad horrenda et nefanda quaeque malorum genera excitati, omnem injuriam, vastitatem, crudelitatem. sacrilegia, tyrannidem et carnifici­nam in Ungaros Regnicolas exercebant et non modo ple­beiae conditionis homines sed et dominos, praelatos, magnates et nobiles sine discrimine violabant, resque eorum et bona, vinum, frumentum, pecora, equos auferebant, ecclesias effrin­gebant, hospites plagis et nece afficiebant, ut haberent (?!); uxores maritis, liberos parentibus, filias novennes, octennes

Next

/
Oldalképek
Tartalom