Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.
1605. ÁPKII. HAVÁBAN. 173 matribus tenellis, fratribus sorores innocentes, pudicasque virgiuiculas eripiebant, et ad libidinem raptis abutebantur, ac postea uxores tilios et liberos inaritis et parentibus gravi pretio taxatos, foedatos et conspurcatos remittebant. Dominos et nobiles ex curiis suis ejiciebant, omnia illorum in praedam convertentes, subactorum doniiciliis occupatis omnia eonsumentes, pagos igne comburebunt, misera vero plebs aestate more brutorum animalium in montibus et silvis oberrabat, glandibus, radicibus et lignoruin cortice famem sedabat et paulo post tanquam pecora peste moriebatur, 11011nunquam et in montibus spoliabatur, vestibus exuebatur. Hyeme vero in diversis doniinoruni castellis et muratis civitatibus languebant, mendicabant; non aetati, non sexui ulli parcebant, quod planius dicere lionestarum aurium reverentia observantiaque non patitur, infinitaque et inaudita eorum facinora liic recensere, pudor quidem perhibet. Neque lioc malum uno aliquo in angtilo Hungáriáé accedit, sed per totum regnum lioc serpsit, vei utique locustae ex uno loco in alium commigravit. Porro autem, ne nihil Caesar omnino agere videatur, mandat conscribi damna a milite data et diligenter computari, deque stipendio militi detrahi; verum nulla ad incolas animadversionis hujus utilitas pervenit, lacrimis regnicolarum miles contentatur, rex quaestu illo ditatur. Publica enim subsidia Cliristianorum in defensionem Hungáriáé oblata addicuntur thesauro regio; hinc tam suinptuosa illa nova plus quam divinae Majestatis authoritatisque deputatio (?). Audit enim Deus oppressos et queritantes at Rudolfus non. Hinc regia corona recens fabricata, torques, annuli, omnis generis vasa, lapidibus praetiosis conspicua, argenteae mensae et alia id genus multis centenis milliiim tallerorum constantia, hinc multa hoc tempore minus necessaria aedificia ad ambitionem regiamque superbiam maximo incommodo reipublicae christianae hoc tempore extructa et exaedificata. Yenio ad jura et consuetitudines Regni Hungáriáé antiquas, quas rex omnes delevit.; Cauiei-as autem constituit vei potius ergastula et carnificinas in quibus Regnicolae cruciantur, laniantur, opprimuntur, quarum prefecti omni