Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.

FÜGGELÉK (A SZERENCSI (TYŰLÉS IROMÁNYAIHOZ). 1. 1605. ápril—július közt. A Bocskay-párti magyarság kiáltványa Európához; véd- és vádirata Rudolf kormánya és személye ellen; a szerencsi gyűlés megbízásából szerkesztve. Quer elae, excusationes cum p r o t e s t atione R e g n i Hungáriáé praesertim p a r t i u m s u p e­riorum coram Deo et t o t o orbe Christian o. Agnoscere certe et fateri vicinos Hungáriáé Christia. nos oportet id quod tóti orhi terrarum pro confesso est­monumenta quoque historiarum a parte testantur, Hungaros plus quam ducentis annis durum cum gente turcica bellum gessisse, nunc victos nunc victores extitisse, impetumque eorum cervicibus suis et tyrannidem sustinuisse, adjacentes tandem provincias et regna florentissimi opulentissimique regni sui excitio adhuc defendisse, qui dum suum fundunt servantque christianorum vicinorum sanguinem, optimates suos, cum ítegibus et Principibus suis aliquoties amisere­Nulla domus est in Hungaria paulo celebrior, quae aegrum et fortém aliquem virum saepius non deplorasset: instar propugnaculi vicinorum regnorum et provinciarum ad ori­entem fuerunt et tanquam oves occisionis tota die habiti sunt; a cervicibus christianorum assidue iugum servitutis propellentes. Cum Sigismundo imperatore, rege suo, ad Ni­copolim cum Bajazete imperatore Turcarum pugnarunt, in­feliciter quidem, ubi multa millia Hungarorum occiderunt. Post mortem Alberti Regis sui bis victi bello a Turcis c.en

Next

/
Oldalképek
Tartalom