Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
1602. MÁRCZIUS 23. 57 fugientes autem et elabentes proscribantur. Itlem fiat in Sclavonia quoque per dominum banuin. Conqueruntur bic nonnulli comitatus, quod in oppido patrum Iesuitarum Sellye vocato, sic etiam in oppido Keimend domini Ioannis Ioo; item in possessione monialium Dioszegh, in possessione Reöyteök, in o]»i>ido Lewa aliisque in locis non contemnendus equitum et peditimi Haydonumque numerus interfcenetur, qui passim vili is ingentia damna inferunt, continuasque depraedationes faciunt, ita ut per Keörmeöndienses qui sub capitaneatu magnifici domini Francisci Battyani fuerunt, praeter omnem poenam iam multae villae penitus desolatae sunt. Supplicant igitur status et ordines bumilime dignetur S. S. huic etiam malo providere, et non modo compescere et medio domini supremi capitanei punire tales, sed et conmiittere clementer, ut eae gentes ex praemissis locis statim abducantur. Dignetur etiam S. M. memorem esse, ut rectificatio metarum inter lioc S a e M TÍ! < regnum et adiacentes provincias, de quibus in superiorum annorum constitutionibus fit mentio, tandem in effectum deducatur. Supplicant quoque in eo status et ordines, dignetur tam in superiore Ungaria, quam etiam in inferioribus regni partibus ac etiam in Sclavonia distributionem villarum et possessionum in quarteria iuxta pracedentium articulorum continentiam, apud supremos et alios capitaneos Germanos et T Tngaros serio et strictissime interdicere, ne domini terrestres ab eiusmodi militibus suis bonis priventur atque vendentur. Plus enim dominantur in bonis eorum tales milites quam ipsimet domini terrestres. Eodemmodo dignetur S. M. conservationis Petriniae in Sclavonia memor esse. Ex eins enim conservatione videtur regni Sclavoniae et vicinarum provinciarum salus dependere. Cui ipsum regnum (licet per Ser. Archiducem Ferdinandum sollicitetur) providere non sufficit, propter paupertatem, et alias erogationes quas habet. Mandare quoque S. M. dignetur ut dominus Banus commoditate acta ad festum epiphaniae domini in Sclavonia iudicia octavalia celebret, quae si tamdiu non poterunt durare, quamdiu antea, durent prout visum fuerit.