Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

36 A POZSONYI ORSZÁGGYÖX.ÉS. Etsi autem caesarea et regia Mattas, quo ad rei anno­nariae provisionem nihil hactenus, quod suarum partium fűit, praetermiserit, secl nullis sumptibus parcendo, tam castris, quam praesicliis, quantum fieri poterit, de commeatu benigne providendum curaverit. Quia vero Mattas sua praeter infini­tas alias expeditionis bellicae impensas procurando et ex lon­ginquis regionibus in Hungáriám deducendo frumento ad sustentationemjotius exercitus et confiniorum necessario per se sola sufíicere non potest: idcirco fideles regni status atque ordines clementer requirit, ut de singulis portis duos cubulos avenae, totidemque tritici metretae Tyrnaviensis pro necessi­tate et intertentione confiniorum contribuendos decernere idque frumenti Danubio viciniores ad ripas usque Danubia­nas, a flumine autem remotiores ad civitates et castra sive fortalitia proxime adiacentia suis impensis devehendum et supremi rei annonariae praefecti officialibus, receptis ab iisdem recognitionibus debitis, consignandum curare velint. Eductionem etiam omnis generis frumenti et victualium extra regnum sua Mattas iuxta constitutionem articuli decinii septimi anno sexcentesimo primo superinde sanciti, praesenti quoque anno omnino vult interdictam, ut patriae necessitati­bus, quo ad rem annonariam, rectius consultum esse possit. Et quia non sufficit, commeatum procurare atque adeo in reposito habere, sed necessitas omnino postulat, ut de con­vectione etiam victualium ad castra debito modo provideatur, sua Mattas omnino postulat, ut iuxta constitutionem articuli vigesimi quinti anni nonagesimi septimi de singulis viginti quinque portis dicari solitis singuli currus seu plaustra bona et labori et vecturae apta administrentur ex singulis comita­tibus, quibus iuncti sint quaterni equi aut sex boves, quo eos­dem generalis magister annonae in exercitu constitutus, numerato pro vectura seu mercede diurna in singulos dies singulo uuo thalero, ad omnes necessitates in promptu habere queat. Ceterum fideles regni status atque ordines re ipsa edocti atque experti sunt, quantae molis atque difficultatis fuerit, praecipua quaedam oppida atque fortalitia ex unguibus ho­stium eripere, quantum eo nomine impensarum factum, quan-

Next

/
Oldalképek
Tartalom