Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
1602. FEBHUÄRIUS 16. 37 tum laboris exantlatum, quantum denique sanguinis profusum et quantis etiamnum ad conservanda eadein praesidiis militaribus non sine gravissimo sumptu intertenendis opus sit, quodque Mattas sua liactenus iisdem non de stipendiis solum, sed de commeatu etiam ac aliis ad victum necessariis, quantum fieri potuit, convenienter prospexerit. Refertur autem ad Mattem suam fortalitia illa, praecipue Strigonium et Albam Regalem ex quibus omnis quasi patriae salus pendere videtur, eam solummodo ob causam praeter rem gravissimo in discrimine versari, quod licet commeatus longinquis ex locis Mattis suae impensis ad confinia destinetur et in reposito habeatur ; vicini tarnen domini terrestres atque comitatus posthabitis admonitionibus et mandatis quibuscunque nec pro competenti et praesenti mercede quidem ad suppeditandas vecturas saltem adduci possint. I Tnde verendum videtur, ne milites famelici ad desperationem quasi adacti praesidia illa volentes nolentes deserere cogantur, sicque summo cum excidio totius regni sine vulnere et ferro ab hostibus denuo occupentur. Quod cum non iudiguum modo, sed ab omni aequitate alienum, adeoque propter irreparabile damnum inde in omnem cbristianitatem reduudaturum, nullo modo dissimulandum aut ferendum sit, sua Mattas pro eo ac patriae salus et necessitas extrema exigit, huic malo convenieus et efficaxremedium adkiberi cupiens, articulum septimum anno millesimo quingentesimo quinquagesimo septimo de vectura victualium ad castra et vecturae precio, necnon de victualium limitatione editum, non modo maturo statuum consilio et unanimi consensu reformari et ad praesentia tempóra accommodari, sed ad convectionem etiam victualium ad confinia non minus quam ad castra necessariam omnino extendi et sub poena constitutioni illi expresse inserenda deinceps ab universis regni ordinibus firmiter et inviolabiliter observari vult, itaque ut eidem nemo praelatorum, magnatum, nobilium, comitatuum aut communitatum vel subditorum ullo modo sese opponere audeat hacque in parte iusto imo iustissimo Mattis suae desiderio neminem omnino bominum de communi patriae salute atque incolumitate recte sentientem. ullo modo refragaturum, sed potius