Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

1602. FEBRUÁRIUS 16. 35 ingreditur, sub amissione bonorum suorum communi aestima­tione redimendorum interteneri debeat. Non ignorant tamen fideles regni status atque ordines illud tani generalis quam personalis insurrectionis obsequium penes Ser ti s suae perso­nalem praesentiam adeo negligenter esse praestitum, quod nisi specialis divinae providentiae atque clementiae gratia intercessisset, exterique milites omnes roboris sui nervos interposuissent, totus christianorum exercitus unacum resi­duis adflicti Hungáriáé regni reliquiis, adeoque Ser m i etiam arcliiducis Matthiae persona in extremum exitium atque interitum praecipitari potuisset. Quia vero dubium non est, quin ferocissimus hostis propter infelices, quos sine clade suorum expertus est, anni praeteriti successus acerrime con­citatus anno praesenti omnia extrema tentaturus ac proinde ad resistendum eiusdeni ferociae ulteriori, tarn generali, quam particulari sive personali insurrectione omnino opus futu­rum sit, idcirco sua Mattas fideles regni status atque ordines paterne requirit, ut si cum hoste confiigendum, vei praecipuum aliquod fortalitium ab hoste obsidione cinctum propugnandum, vei ex parte Mattis suae obsidio aliqua memorabilis instituenda sit, generalem insurrectionem praesenti anno ad unius mensis spácium viritim praestandam non detractare, meliori autem ordine et modo quam superiori anno exequi et nulla inter hostes rebelies atque aemulos Mattis suae distinctione facta, patriae defensionem aeque contra omnes suscipere. Nihilomi­nus autem praelati, barones, magnates et nobiles militibus, equis et armis bene instructi, pleniori quo fieri poterit nu­mero, quamdiu expeditio duraverit, penes Ser te m suam in ca­stris personaliter perseverare velint. Quantum porro referat, ut exercitus de commeatu suffi­cienti tempestive provideatur, fusius explicare non opus est ; constat enim fame laborantem exercitum seditiones saepius concitare, disciplinae repagulum excutere, inedia etiam obvia et noxia quaeque latranti stomacho obiiciendo morbos con­trahere et contabescere, adeoque exhaustis viribus armis tractandis inutiles fieri, saepius enim fames, quam ferrum exercitum prosternit et ferro saevior est fames, quae in­trinsecus pugnando sine ferro vincit. 3*

Next

/
Oldalképek
Tartalom