Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.
1 tl 0 3. ÜE07/KMHKR 11. 413 caesareae regnoque Imic secum attulisse comperti sumus. Id autem ex eo evenit, quod dignitatis et experientiae alicuius milites semestri sex florenorum stipendio sese astringere renuunt, ac ob id quales reperiebantur, tales etiam coacte retroactis temporibus conduci debebant, qui termino eorum praeterlapso etiam necessitate summa requirente ex castris sese domum conferentes aliis quoque malo fuere exemplo. Proinde operae pretium esset, ut deinceps non inermes rerumque militarium ignari homines ad sex solum menses, sed excellentes fortes virtutique militaris et dignitatis alicuius Hungari milites ad integrum annum 4 florenis Hungaris singulis mensibus exolvendi ex praefata regni contributione conducerentur, hi quotquot forent, fortiter viridoque *) in presidiis dictae maiestatis caesareae tarn hiberno aestivoque temporibus, quam ipso vere ante ingressum castrorum hostibus obesse, contra insultus inimicorum et depopulationes excursionesque tartarorum praepediendas in commoda loca ordinari ac in confinia etiam, si quae durantibus adhuc castris per nostros expugnarentur, coniici, operae denique ipsorum multis modis et rationibus ad usus maiestatis caesareae regnique buius utiliter converti possent. His igitur et quam plurimis aliis quas silentio praetereo, de causis haec annua militum conductio et continua intertentio per suam serenitatem urgenda esset. 3. Quandoquidem milites loco personalis insurrectionis nimis tarde in castra expediantur et non facile ultra unum mensem ibidem interteneantur, sicut et anno praesenti apud comitatus variis petitionibus et solicitationibus vix obtineri potuit, ut eosdem milites, qui unius mensis spatio parum quid in castris prodesse poterant, usque dissolutionem castrorum antefatorum in campo intertenerent, consultum et dignum. fore censerem, ut status et ordines regni ad benignam suae serenitatis postulationem et persuasionem tales equites imposterum tempestive ad 15 Septembris usque 15 JSTovembris duos videlicet menses a tempore ingressionis eorum ad castra computandos in campum expedirent eosque ibidem usque saepedictorum castrorum dissolutionem intertenerent. Sic ipsorum etiam mature in castra expeditorum opera contra ') Igy Virilit er helyett!