Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.
:414 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. hostium excursiones, sí quae permissione divina forent, converti commode posset. 4. Si quidem certa dictae maiestatis confinia ex gratuitis comitatum laboribus gratia dei ita sunt reaedificata, ut opera laboratorum non egeaut: existimarem ex re esse, ut articuli gratuitorum laborum annorum praedictorum reformarentur, aliterque dictorum comitatuum labores distribuerentur et in presidia solum x) restauratione adbuc necessaria conver terentur. 5. Quoniam plurimum operum anno preterito in solicitandis et extorquendis pro castrorum necessitate praestitis victualibus et commeatu apud bosce cisdanubianos comitatus frustra collocavi, causa cuius negotii sua serenitas et dominus campimareschalcus quoque dictae maiestatis caesareae mihi indignari videbantur. Opinor pernecessarium esse singulos comitatus seorsim in proxime affutura diaeta specificare, quantumnum singuli eorum ex quibusvis victualium generibus sub futura belli expeditione in castra pro competenti tarnen et aequo precio expedituri subministraturique essent, hac ratione neque generali capitaneo dicta victualia solicitandi urgendique neque ipsis comitatibus eorundem victualium causa congregationes promulgandi [necessitas] tantum curae et negotii facesseret, sed directe ad exactionem et demissionem illorum in castra mature exmittendum et progrediendum esset. Haec ad requisitionem illustrissimae ac reverendissimae dominationis vestrae rescribendum esse duxi, eandem feliciter valere desiderando. Datum in arce mea Bytse, 11 Decembris, 1603. Illustrissimae ac reverendissimae dominationis vestrae, servitor et amicus addictissimus. Georgius Thurzó. (Egykorú más. a bécsi áll. ltár kéziratai közt. Cod. 312. fol. 291.) ') Presidia solum lielyett bizonyára presidiorum olvasandó.