Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.

:406 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. dum in futuris comitiis censeremus, quam quod antehac in prioribus dietis propositum fűit, nimirum ut ad continuandum bellum (siquidem illud Mtes Vrae continuare vellent) certa aliqua contributio postuletur. Ac tametsi foederis Turcici negotium prospere succederet et pax cum hostibus concludere­tur, existimaremus tarnen subsidium aliquot! a statibus et ordinibus regni postulandum esse, ad exauctorandos milites, qui nondum exoluti sunt et ad solvendos quoque praesidia­rios confiniarios, et ut confinia ipsa iusta annona et aedificio providerentur. Crederemus autem nos, si spes regnicolis fie­ret forte ut nulla ablicentiatio, nullus lustrae locus extraneis militibus in regno lioc deputaretur in posterum, licet regnico­larum fortunae et facultates, quemadmodum Yrae constare non ambigimus, satis exbaustae et attritae sunt, si tamen ut praemissum est, talis spes illis daretur, a singulis domibus duos florenos bungaricos a colonis et a dominis terrestribus unum florenum impetrari et obtineri posse, aut vero loco bo­rúm, si placuerit, miles maiori numero et meliori modo quam hactenus instructus postulari poterit. Deinde a publicarum pecuniarum perceptoribus diffi­culter rationes exiguntur; nam licet sint articuli aliquot contra eos in praeteritorum annorum comitiis constituti, illi tamen dirigunt eos ad citationem ; quod si autem citantur vei non comparent, vel si qui comparent et illi dilationem pe­tunt ac interim vel moriuntur, vel cum non sit qui contra eos exequutionem faciat, postea nunquam ad cameram veniunt et sie restantiae foris emanent. Talis articulus igitur in eos sta­tuendus esset, ut eifugium amplius nullum haberent, et ut quilibet in camera, quae aerarium Maiestatum Yestrarum in lioc regno est, per solas litteras camerae vocatus comparere et ibidem non autem extra cameram (prout antehac aliquo­ties in favorem quorundam contigit) sufficientes ac liquidas rationes de facto reddere debeat et teneatur. Non solum autem illi qui praeteritorum annorum restantias nondum apud ca­meram rectificarunt sed et illi qui superioribus annis 601 et 602 regnicolis rationes dederunt, denuo camerae eas reddere et vicecomites quoque qui negligentes fuerint, non alibi sed in camera comparere debeant. Et ex bis omnibus contra eum

Next

/
Oldalképek
Tartalom