Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.
1603. DECZEJIBEK 5. 407 qui convictus fuorit, ad primam camerae requisitionem, vicecomes illius comitatus, in quo talis convictus residentiam habuerit, — sub amissione bonorum executionem faciat aut si forte vicecomes ipse perceptor aut. dicator esset, contra eum exequatur supremus comes sub amissione officii. Ét eo quoque executionem facere non valente aut nollente, supremus et generalis capitaneus sub eadem poena. Quod vero ad causas fisci attinet, ad eas nos una cum directore earundem, ita ut 8. "V". benigne mandat, pro parte nostra instructos reddemus, nec hactenus culpa nostra accidit quod eae de una diéta in aliam reiectae sunt, sed hoc vel propter pluralitatem negotiorum dietalium et temporis brevitatem factum est, quod ad manus sumi non potuerunt, vel quod certa sunt iuridica media et exceptiones, quibus de lege et consuetudine patriae huius locus dari debuit et revisio earum propagata est. Et haec ad praelibatum benignum gtis yrae niandatum humiliter rescribere habuimus. In reliquis novit clementer Y. S. quid praeteritis annis humiliter suaserimus, quae repetere supervacaneum esse duximus, ne yrae gti multorum verborum copia et prolixitate molestiam aliquam pareremus. Quam in reliquo etc. Posonii 5. Decembris 1603. P. S. necessarium autem inprimis est postquam a Joanne Joo sigillum reeeptum est, ut si diéta celebrabitur, tempestive personalis praesentia et quidem talis creetur, qui et authoritate et eruditione polleat, usumque et experientiam iurium regni huius habeat, ut qui aliis leges ferre debet, is iura non debeat discere ab aliis. Et- qui etiam cum causae üsci in tabula regia quemadmodum et regnicolarum tractentur, cameraeque et ipsis causis fiscalibus addictus sit, et vel hic Posonii resideat, vel non longe abhinc habitet. Datum ut in literis. (Egykorú hivatalos másolat a bécsi udv. kamarai ltárban.)