Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1603. MÁRCZIUS HAVÁBAN.

ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. I. 1602. deczember 17. A pozsonyi Icamara véleménye Mátyás foherczeghez az 1603-diM magyar országgyűlésre készítendő kir. előterjesztés tárgyában. Serenissiine princeps etc. De tempore celebrandae dié­táé et articulis in illa proponendis tum de restantiis quoque annorum praeteritorum, quantaenam illae sint et apud quos baereant, requirit clementer vestra serenitas per benignas mandati sui litteras secunda et decima tertia huius editas nostram demissam opinionem. Quod igitur ad primam quaestionis partém attinet, nego­tium dietae ipsius in diligentem et accuratam consultationem vocavimus, an commodum, utile et necessarium sit, dietam aliquam hoc tempore celebrare. Ita autem rem comperimus, satius esse, ut unusquisque comitatus per benignissima sacrae caesareae regiaeque Maiestatis domini nostri clementissimi mandata statim requiratur de subsidio ad continuandum et prosequendum hoc bellum praestando quam ut diéta aliqua celebretur. Usu enim et experientia didicimus sub dietisprae* teritorum annorum, tantum fere per regnicolas fuisse insum­ptum, quantum oblatum per eos subsidium constituebat. Si quando autem diéta opinione tardius protracta est, vel hoc maxinké anno protraheretur propter querelas comitatuum contra gentes illas, quae et praeterito anno in regno hoc hyber­narunt et fortassis hoc quoque anno liybernabunt, qua ratione

Next

/
Oldalképek
Tartalom