Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1603. MÁRCZIUS HAVÁBAN.

1602. DECZEMBER 17. 16I maiores etiam sumptus quam annis praecedentibus inaniter profunderentur, et tempus frustra extraheretur, nec obsidioni Budensi, quam — cum urbs Pesthiensis singulari dei beneficio sub felicibus auspiciis serenitatis vestrae recuperata nunc etiam a nostratibus teneatur,— denuo et quidem paulo maturius quam alias obsidendam credimus, christianus exercitus ita mature vacare posset. Et pertaesi quodammodo regnicolae quoque sunt, praesertim liinc longius dissiti, toties et per sin­gulos annos magis in expensis tarn longinquo itinere ad die tarn venire. Et vix etiam nóvum quid concludi in futura diéta posset, quod iam antea scripto compraehensum et in articulos dietarum annorum praeteritorum relatum non esset. Prae­terea inaudimus etiam et subintelligimus ad partém, vestram serenitatem in sacrum Romanum impérium pro conventu sive comitiis imperialibus ibidem celebrandis nomine et in persona sacrae caesareae regiaeque maiestatis profecturam esse, ac si qua in regno hoc dieta instituenda erit, acta et tractationes dietales certis quibusdam commissariis demandatas iri. Igitur vel propterea etiam suadere non possumus, ut in absentia serenitatis vestrae generalis conventus statibus et ordinibus regni liuius indicatur ; veremur enim, ne ad commissariorum instantiam difficiliores sese exhibeant regnicolae in prae­standa aliqua contributione, nec videtur consultum, hoc tur­bulento rerum statu existente per commissarios negocia dieta­lia tractare. Posset autem per supradicta mandata ad comi­tatus edenda idem subsidium a singulis comitatibus in pecu­nia et vecturis postulari, quod anno superiori petitum et obtentum fuit. Nam eo auctius aliquid praestare certe non possunt, cum nullus comitatus ex eo tempore ditior sed qui­libet potius deterior et magis pauper evaserit. Sic etiam tem­pore necessitatis insurrectionem generalem postulandam cen­seremus, quam cum hoc quoque anno ad benignissimam sere­nitatis vestrae requisitionem praestiterint, impetrari ab ilhs posse non diffidimus. Sed antequam talia mandata scriberentur, ad facilius obtinenda ista subsidia gentes istae, quae apud miseram ple­bem gratis vivunt, et omne genus immanitatis et turpitudinis in illam impune patrant et exercent, e regno hoc educendae Magyar Országgyűlési Emlékek. X. 11

Next

/
Oldalképek
Tartalom