Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.

1601. márczius 22. után. 527 eorundein exemplum sese composituros et similiter id oneris detrectaturos esse. Ceterum licet caes. et regia Mattas in procuranda re annonaria nihil quod per eandem praestare potuit, hactenus praetermiserit, id quod plurimae naves frumenti, farina, avena, ac plane etiam onustae ac singulis annis in Hungáriám desti­natae abunde testantur, quia tarnen impossibile est et praesi­diis et castris de coinmeatu ex longinquis regionibus maximis impensis adducendo sufficienter providere, Sua itaque Sertas regni status atque ordines benigne requirit, cum a suppedi­tanda vigesima frumenti parte ex causis atque rationibus in responso ipsorum allegatis, sese excusaverint, velint saltem. ac qualibet porta integra duos cubulos farinae bonae et duos etiam avenae vel hordei cubulos mensurae Posoniensis in publicos usus contribuere. Eritque statibus integrum, dimidiam quatuor illorum cubulorum portionem ex propriis granariis, alteram vero ex colonorum collatione praestare. Gratam autem habet Sertas Sua statuum oblationem hoc loci de frumento supremo rei annonariae magno ad requisitionem eiusdem ven­dendo factam. Dummodo illud tolerabili praetio fiat. Silentio hic praetereuut status atque ordines benignam summopereque necessariam Mattis Suae insinuationem de promovenda non per se solum, sed per subditos etiam suos ad castra et praesidia omnis generis victualium vectura in propo­sitione factam. Quia vero nihil magis intolerabile excogitari potest, quam famelico pro excubiis et defensione patriae crebris vitae periculis exposito victum non subministrare, Sua autem Mattas, uti supra demonstratum est (nisi opera regnicolarum frumentum et alia id genus victualia, ultra domesticum usum in promptu atque in viciuia habentium aliquo modo subleve­tur) omnibus passim confiniis tam longe et late patentibus propter nimiam locorum distantiam et impensarum magnitudi­nem sufficienter providere non possit. idcirco Sua Sertas fideles regui status atque ordines denuo pro debito erga pátriám amore benigne requirit, ut (quod antea etiam speciali scripto insinuatum est) vecturam victualium ad quaelibet confinia, praecipue autem ubi rei annonariae penuria laboratur, pro competenti et tolerabili praetio sedulo promovendam susci-

Next

/
Oldalképek
Tartalom