Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.

528 a I'ozsonyi országgyűlés pere ac si milites praesentem pecuniam non habeant, eadem victualia supremis vel quibuscunque aliis quorumlibet loco­rum capitaneis, vel eorundem vicegerentibus pro tempore existentibus ad eorundem obligationem de praestandae solu­tionis tempore prae ceteris omnibus satisfactione debita baud gravatim concredere, sibique omnino persuasum babere velint, ipsos bac in parte non soluni debito suo non fraudatos iri, sed ea obsequentia militum etiam insolentiam compesci posse, vel saltem hoc inde commodi sequuturum esse, quod si tali pro­missione non obstante, milites- in officio non continerentur, non modo in grassatores illos, sed praecipue in superiores eorum, scienter perditorum malitiae conuiventes, debito modo animad­verti posset. Nec dubitat Sertas Sua, quin fideles regni status atque ordines ponderoso hoc negócio recte ad aequitatis truti­nam examinato ad cavenda innumera et intolerabilia mala atque incommoda faciles et promptos sese potius hac in parte exhibituros, quam id obsequii detrectando afflictae patriae plus afflictionis addituros esse. Articulum de poena desertorum stipendiariorum castren­sium cum appendice per regnicolas adiecta Sua Sertas ratum habet. Probatur etiam Sérti Suae, ut restantiae subsidiorum publicorum a perceptoribus et eorum haeredibus per cameram Mattis Suae eo, quo a statibus innuitur, modo exigantur. Hoc addito, ut solutionem recusantes per eandem cameram vel ad requisitionem eiusdem per quemlibet capitaneum tam diu detineantur, donec satisfactionem inpenderint et hic articulus etiam de gratuitis laboribus ac quibuslibet aliis publicarum pecuniarum restantiis intelligatur. De non administrata supe­riori anno ex comitatu Castri Ferrei dica Sua Sertas inquiren­dum, nihilominus autem dicae restantias sub poenis consti­tutis exigendas curabit. Pro commodiore et magis expedita rei annonariae admi­nistratione de ordinandis idoneis annonae magistris hungaris, Sua quidem Sertas articulum decimum tertium anno millmo sexcent m (> superinde editum non reprobandum, sed ad certio­rem et rectiorem negotii tanti momenti dispositionem, arti­culum vigesimum quintuni anno nonagesimo septimo editum

Next

/
Oldalképek
Tartalom