Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.
526 a I'ozsonyi országgyűlés Similiter Sua Sertas aequum existimat, ut statuum regni subsidium non in alios usus, quam exercitus campestris hungarici intertentionem convertatur, militesque inde conducendi non ab externis sed ex dispositione caes. et regiae Mattis et Suae Ser ti s vel capitanei generalis pro tempore in castris futuri, a capitaneis generalibus hungaris dependeant. Capitanei autem caes. et regiae Matti vel Sérti Suae ante transactionem nominentur. Acquiescit etiam Sertas Sua constitutionibus de lustrationibus et quantitate stipendiorum annis nonagesimo quinto nonagesimo sexto et nonag. nono editis, ne videlicet eques plus quam sex pedes vero supra tres florenos accipere ausit et lustratis per Mattis suae lustrationum magistros fiat, utque campestres exercitus illius scribae pro tempore existentes de officio suo fideliter administrando caes. et regiae Matti iurarnento obstringatur. Ad menstruam insurrectionem generalem quod attinet, cum ea regnicolarum potissimum necnon coniugum, liberorum et fortunarum ac communis patriae defensionem pertineat; statuum autem oblatio de imo pedite, ingruente ardua necessitate, a quaternis portis in bellum mittendo, adeo exiguam militum copiam constituere videatur, ut perparum, adeoque nibil quasi inde contra hostilem impetum auxilii sperare possit, Sua itaque Sertas eosdem status atque ordines denuo enixe admodum bortatur, ut tum publici tum privati etiam boni ex domestico praesidio non minus ad universos et singulos, quam in eommunem patriam redundantis, convenienti ratione liabita, bac in parte minus alienos aut difficiles sese exliibere, sed benignae bac in parte Mattis suae postulationi, casibus in propositionis libello expressis obsequenter satisfacere, ac non modo penes caes. et regiam Mattem, sed ea abseilte, penes Sei-tam suam aut generalem belli ducem etiam ad unius mensis spatium viritim insurgere et ita rem disponere velint, ut simul ex omnibus comitatibus ad certum aliquem diem lustrati in unum convenire et eo loco, ubi exercitus cbristianus castra metabitur, progredi possint. Quod si fideles regni status atque ordines ad praestandum boc obsequii permoveri non possint, verendum omnino est, alios etiam Mattis Suae subditos ad