Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.
1601. márczius 22. után. 525 fuerit visum, quod experientia hacteuus non sine gravi Mattis Suae iactura docuerit, quauto maior militum numerus in praesidiis habetur collocatus, tauto seguius plerumque munia bellica expediri et frequentes quidem in stipendiis. perpaucos autem in excubiis esse, sed plerosque pro arbitrio evagari. Exercitu etiam in castris existente non tarn valido in confiniis praesidio opus esse videtur, quod uon modo campestres copiae iisdem defensioni sint, sed si necessitas postulaverit de firmiori praesidio illis semper provideri possit. Neque etiam Sua Mattas ullum fortalitium iusto praesidio adeo patietur destitutum, quod ex eo defectu reipublicae atque patriae aliquid periculi aut damni sit timeudum. Porro Sua Sertas non minus ac fideles regni status atque ordines omnino necessarium existimat, ut si hostem numeroso exercitu regnum invadere, vei locum aliquem magni momenti obsidere contingat aut confligendi necessitatem casus ferat, ad propulsandos hostium conatus, omuesque Mattis suae copiae in unum contrahantur, hostilique violentiae coniunctis viribus occurratur. Nec praetermittet Sua Sertas ea de re Mattem eins submonere, ut id ipsum prout status innuunt generali belli duci tempestive insinuetur. Sicuti etiam in obsidione Canisiensi factitatum et ad propugnandum fortalitium, totum militis externi robur eo destinatum est. Ex Hungaris verotam Mattis Suae stipendiariis, quam ex dica couscriptis, exiguum valde numerum subsidio venisse constat. Quod cum minus aequum videatur, Sua Ser^s fideles regni status atque ordines benigne et serio hortatur, ut deiuceps iu similibus necessitatis casibus laboranti patriae sua etiam ex parte tanto promptiore animo succurrere velint, quauto plus eidem prae ceteris debere videntur. Quoad cavendas contributionum diminutiones et fraudes Sua Sertas statuum oblationi, ut scilicet articuli superioribus annis ea de re editi renoventur, benigne acquiescit. Probatur etiam Sérti Suae, ut de contributionibus anni praeteriti camerae et exactores cameris adiuncti sub praeseuti adhuc diéta coram commissariis per status nominatis, quibus Sua quoque Sertas idoneam aliquam personam adiunget, pro eo ac par est rationem reddaut.