Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.

528 a I'ozsonyi országgyűlés quam statuum obnoxiis (ita tamen ut clicatio praesentibus dica­toribus fiat) de inquilinorum quoque conditione et taxatione ac de combustarurn et penitus desolatarum villarum exemptione, de Sclavoniae item contributione et contributionis illius ero­gatione, similiter de dica in Sclavonia et comitatibus Biha­riensi, Zolnok mediocri, Krazna et Maramarusiensi (nisi ingru­ens aliqua necessitas diversum suadeat. eamque transferre cogat) in earum partium defensionem convertenda, per status in ordine propositis. Hoc autem loco Sua Sertas benigne postulat, ut, sicuti in propositionis libello fűit insinuatum, publico statuum et ordinum decreto, promovendae solutionis dicae cura dominis terrestribus imponatur, sub perennali confiscatione et occupa­tione eorum bonorum, ex quibus dicam reservatam fuisse con­stabit, ad rationem fisci regii Suae Mattis et solam requisi­tionem camerae vei directoris, de facto contradictione, inhi­bitione et repulsione non obstante, per eos, quibus caes. et regia Mattas huiusmodi occupationem committendam duxerit executioni demandanda, teneantur*jue exactores dicae ex quo­libet comitatu regesta portarum ac domorum sigillis ipsorum communitatuum communita citra moram Suae Mattis camerae per dicatores assignare. Clementer etiam annuit Sua Sertas ? nt taxae quoque liberarum regni civitatum more solito per cameram Mattis Suae administrandae in usus bellicos convertantur. Quod status monent de extrinsecis etiam auxiliis tempe­stive parandis, in eo caesar. et regia Mattas pro paterna sua erga regnum et regnicolas affectione, nibil studii, curae, aut solicitudinis praetermittet, omnibusque nervis elaborabit, ut ad primam diem Maii sub banderio regio iustum exercitum in campum educere possit. Fideles regni status benigne cohor­tando, ad expeditionem bellicam tempestive sese accingere et cum gentibus suis ad eundem terminum in campo instructi comparere velint. De inminutis aliquibus in locis militibus praesidiariis, non est quod status atque ordines admiratione ducantur, cum id non ad sublevandum modo aliqua ex parte gravissimam sumptuum bellicorum molem sed eam potissimum ob causam consultum

Next

/
Oldalképek
Tartalom