Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.
1601, MÁKOZIUÖ 22. UTÁN 523 qui urere nonnunquam et secare ac partes corporis amputare solent, ut reliquis utilibus membris utiliter uti liceat. Sicuti in navigando etiam. ubi naufragium immineat, parum pensi habetur, ut, aliqua sarcinae parte ad levandam naviin in mare proiecta, reliquae facultates, cum navi et hominibus in eadem constitutis, ab interitu vindicari atque reservari possint. Ac proinde Sua Sertas benigne commendat Studium in servanda communi patria et hactenus luculeuter comprobatum et in suo ad propositionem responso obsequenter declaratum. Nec dubium est, quin tandem alma pax tanquam nóvum ver post rigidam hyemem sequutura et diuturna belli incommoda uberrima commodorum fertilitate compensatura sit. Verum enimvero ad oblatum unius et dimidii floreni subsidium quod attinet, cum extrema necessitas extrema etiam remedia postulet ac reliquorum etiam Mattis suae regnorum atque dominiorum subditi, positis ob oculos gravissimis quibus propter luctuosam praesidii Canisiensis deditionem tota christianitas exposita videtur periculis atque incommodis, praesenti anno auctiora, quam unquam ante hac subsidia obtulerint, Sua equidem Serbas sibi merito persuasum babét, fideles quoque inclyti huius Hungáriáé regni status atque ordines bonorum civium officio neutiquam defuturos, sed vei iuxta benignam Mattis Suae postulationem, de singulis domibus, tam colonicalibus quam inquilinariis unum et dimidium florenum decreturos, ipsos vero dominos terrestres ex ordine baronum, magnatuum et nobilium (quod maximé ex usu publico et Matti Suae adprime gratum esset futurum) iuxta fortunarum suarum facultates, bello durante personaliter insurrecturos, vei si insurrectio omnino locum babere non possit, loco illius oblatis antea quinquaginta denariis, adhuc ex propria bursa alios quinquaginta denarios baud gravatim superaddituros esse, debita connumeratione locorum per dicatores Suae Mattis facta et rectificatione comitatus more alias consueto interveniente sub conditionibus de miserabilium personarum exemptione, de solutionum terminis et toto subsidio camerae Mattis Suae per manus dicatorum regiorum numerando, necnon de cautela praerogativae nobilitaris, de hominibus et bonis etiam huic oneri ferendo, ratione subditorum, tam ex parte Mattis Suae