Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.

504 A I'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS aliquot millia defecere, dabitque operám ut pro lioc etiam auuo, maiorem quam poterit equorum et curruum numerum in cam­pum expedire possit. Quandoquidem autem illud omne diffi­cillimae et multis modis impeditae tormentorum bellicorum et munitionum vecturae non sufficit: idcirco M. S. fideles regni status benigne et serio requirit, ut licet hoc onus ad ipsos non pertineat, pro benificio tamen publico aliqua ex parte hoc vecturae negotium adiuvandum atq ue promovendum suscipere ac de singulis comitatibus decem currus aurigis et equis bene instructos deputare et intertenere velint. Quod nisi fecerint, verendum omnino esse exteros etiam equis et curribus in usus bellicos subministratis maiori ex parte amissis non levi damno affectos idipsum oneris deinceps regnicolarum exemplo esse detracturos. Postremo C. et R. M. benigne recordatur quantopere üde­les regni status atque ordines de bonorum occupationibus absque iuris processu factis pluries conquesti fuerint, S. itaque M. hac iu parte et statibus debito modo satisfactum et fisci iuribus pro eo ac par est, consultum cupiens super quaerelis per status hac de causa interpositis in eum clementer sese resolvit modum, qui decreto sexto ser. quondam Matthiae regis articulo vigesimo sexto, anno millesimo quadringentesimo octuagesimo sexto habetur expressus. Cum igitur praelibatus Matthias rex decreti illius articulos de dominorum praelato­rum, baronum, procerum et totius regni consilio voluntati et assensu pro perpetuo regni ipsius decreto et statuto tenendos sanxerit atque ad eorundem observationem universos succes­sores suos Hungáriáé reges, et item totum regnum sic obliga­verit, ut nullo unquam tempore neque scilicet in novorum regum electione vel coronatione sed neque in diaetis seu con­gregationibus generalibus vel particularibus regnicolarum quicquam ex illis variare seu mutare liceat, sed in omnibus clausulis et punctis inconcusse et inviolabiliter observari de­beant adeo quod a praedicta constitutione nec M. S. nec regnum recedere possit: eidern itaque S. M. benigne acquie­scit, ac regnicolas etiam citra contradictiouem obsequenter acquieturos coníidit. Quod reliquum est, 8. M. fideles regni status atque ordi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom