Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.

1601. FEiiRUÁR 17. ELŐTT. 505 nes paterne et enixe admodum hortatur, cum undequaque appareat, omnia et singula Mtis Suae postulata nec ab aequi­tate aut iustitia ullo modo discrepare, nec in privatum M i s S a e, sed reipublicae solummodo et communis patriae coinmodum cedere; ac licet illa primo aspectu difficilia et onerosa videan­tur; tamen cum salva respublica privatorum etiam res facile salvas praestare possit, viceversa autem certo certius constet reipublicae ruinani privatorum etiam ruinam secum trabere: velint proinde bellorum tempestatibus acerrime grassantibus, necessitati et tempori ita sese accommodare, sicuti in extremis morbis positi extrema remedia, ne saluti suae defuisse videan­tur, licet dubio eventu, spe tamen foelicis successus et vale­tudinis recuperandae solatio, atque adeo quomodocunque res cadant, ne qua ipsis exitii sui culpa imputari possit, evitandae repraehensionis studio, prudenter et patienter admittere solent, Si quid autem fidelibus regni statibus atque ordinibus ulterius occurrat, quod in hac militari expeditione pro defen­sione patriae, aliquo modo usui esse possit, S a e Mti illud in medium ut adferratur, non gratum modo sed curae etiam futu­rum esse, ut communem fidelium suorum salutem debito modo sibi cordi fuisse, et clementissimam erga eosdem affectionem difficilimis rerum et temporum anfractibus incrementum potius capere quam decrementum pati res ipsa testari possit. Datum. (Fogalmazat a bécsi titk. áll. levéltárban.) VII. Ferdinánd főherczeg propositiői a horvát-slavon végházak érdekében. A tergo: Translation der Artikl die Orabatiscb und Windisch Granitz betreffend. Articuli qui sub proxima diéta bungarica ratione confi­niorum Croatiorum et Sclavonicorum statibus et ordinibus regni proponendi sunt. 1. Quantum ac quam irreparabile discrimen arx Sancti Georgii per inopinatam fortaütii Cauisiensis deditionem subie-

Next

/
Oldalképek
Tartalom